Paralipomenon I 14
1234567891011121314151617181920212223242526272829
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBBIA RICCIOTTI |
---|---|
1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. | 1 - Iram, re di Tiro, mandò a Davide messaggeri e legna di cedro e artigiani per fabbricare pareti e lavorare il legno, affinchè edificassero per lui una casa. |
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. | 2 Conobbe Davide che il Signore l'aveva confermato re d'Israele e che avrebbe innalzato il suo regno al disopra del suo popolo Israele. |
3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; | 3 Davide si prese ancora a Gerusalemme altre mogli e generò figli e figlie. |
4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, | 4 Ecco i nomi di quelli che gli nacquero in Gerusalemme: Samua, Sobad, Natan, Salomone, |
5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, | 5 Jebaar, Elisua, Elifalet, |
6 Noga quoque et Napheg et Iaphia, | 6 Noga, Nafeg, Jafia, |
7 Elisama et Beeliada et Eliphalet. | 7 Elisama, Baaliada e Elifalet. |
8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. | 8 Avendo inteso i Filistei che Davide era stato consacrato re sopra tutto Israele, salirono tutti in cerca di lui; il che avendo udito Davide, uscì incontro a loro. |
9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. | 9 I Filistei vennero e si sparsero nella valle di Rafaim |
10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”. | 10 e Davide consultò il Signore dicendo: «Salirò io contro i Filistei? Me li darai tu nelle mani?». Il Signore gli rispose: «Sali, e io li darò in tua mano». |
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). | 11 Essendo essi venuti in Baalfarasim, Davide ve li battè e disse: «Iddio ha disperso con la mia mano i miei nemici come si disperdono le acque». E perciò a quel luogo fu dato il nome di Baalfarasim. |
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri. | 12 Essi aveano abbandonato colà i loro dèi, che Davide comandò di abbruciare. |
13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; | 13 Anche un'altra volta i Filistei fecero una irruzione e si sparsero nella valle. |
14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; | 14 Davide consultò Iddio, e Dio gli disse: «Non salire dietro ad essi, ma allontanati da loro e va' contro essi dalla parte opposta dei peri. |
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”. | 15 Quando sentirai il rumore di chi cammina sopra le cime dei peri, allora moverai all'attacco. Poichè Iddio è uscito dinanzi a te, perchè tu abbia a colpire l'accampamento dei Filistei». |
16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. | 16 Davide fece quanto Dio gli avea comandato e percosse l'accampamento dei Filistei da Gabaon fino a Gazera. |
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes. | 17 La fama di Davide si sparse in tutte quelle regioni e il Signore lo rese temibile a tutte le genti. |