Canticum Canticorum 7
12345678
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NEW AMERICAN BIBLE |
---|---|
1 Convertere, convertere, Sula mitis; convertere, convertere, ut intueamur te. Quid aspicitis in Sulamitem, cum saltat inter binos choros? | 1 Turn, turn, O Shulammite, |
2 Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. | 2 How beautiful are your feet in sandals, |
3 Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. | 3 Your navel is a round bowl |
4 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae, | 4 Your breasts are like twin fawns, |
5 collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. | 5 Your neck is like a tower of ivory. |
6 Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura; rex vincitur cincinnis. | 6 You head rises like Carmel; |
7 Quam pulchra es et quam decora, carissima, in deliciis! | 7 How beautiful you are, how pleasing, |
8 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. | 8 Your very figure is like a palm tree, |
9 Dixi: “ Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius ”. Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. | 9 I said: I will climb the palm tree, |
10 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. | 10 And your mouth like an excellent wine- |
11 Ego dilecto meo, et ad me appetitus eius. | 11 I belong to my lover |
12 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis; | 12 Come, my lover, let us go forth to the fields |
13 mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. | 13 Let us go early to the vineyards, and see |
14 Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. | 14 The mandrakes give forth fragrance, |