Daniyyel (דניאל ) - Daniele 16
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt. | |
| 2 Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram: | |
| 3 ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam. | |
| 4 Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. | |
| 5 Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit, | |
| 6 sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. | |
| 7 Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem. | |
| 8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo. | |
| 9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari; | |
| 10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. | |
| 11 In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia. | |
| 12 Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. | |
| 13 Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis. | |
| 14 Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est. | |
| 15 Sed tuam manum effugere impossibile est: | |
| 16 negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti. | |
| 17 Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum. | |
| 18 Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. | |
| 19 Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. | |
| 20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. | |
| 21 Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. | |
| 22 Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans; | |
| 23 hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est. | |
| 24 Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt. | |
| 25 Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant, | |
| 26 ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. | |
| 27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, | |
| 28 ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare. | |
| 29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ