Iouse 16
123456789101112131415161718192021222324
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel | 1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel : |
2 et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth | 2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth : |
3 et descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno. | 3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno : |
4 Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim. | 4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim. |
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem; | 5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. |
6 egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe. | 6 Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë. |
7 Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem. | 7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. |
8 De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas, | 8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. |
9 urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum. | 9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. |
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius. | 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. |