Proverbia 28
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens. | 1 נסו ואין רדף רשע וצדיקים ככפיר יבטח |
2 Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit. | 2 בפשע ארץ רבים שריה ובאדם מבין ידע כן יאריך |
3 Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. | 3 גבר רש ועשק דלים מטר סחף ואין לחם |
4 Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. | 4 עזבי תורה יהללו רשע ושמרי תורה יתגרו בם |
5 Viri mali non intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia. | 5 אנשי רע לא יבינו משפט ומבקשי יהוה יבינו כל |
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives. | 6 טוב רש הולך בתמו מעקש דרכים והוא עשיר |
7 Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum. | 7 נוצר תורה בן מבין ורעה זוללים יכלים אביו |
8 Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas. | 8 מרבה הונו בנשך ובתרבית לחונן דלים יקבצנו |
9 Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis. | 9 מסיר אזנו משמע תורה גם תפלתו תועבה |
10 Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius. | 10 משגה ישרים בדרך רע בשחותו הוא יפול ותמימים ינחלו טוב |
11 Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. | 11 חכם בעיניו איש עשיר ודל מבין יחקרנו |
12 In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo. | 12 בעלץ צדיקים רבה תפארת ובקום רשעים יחפש אדם |
13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. | 13 מכסה פשעיו לא יצליח ומודה ועזב ירחם |
14 Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. | 14 אשרי אדם מפחד תמיד ומקשה לבו יפול ברעה |
15 Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. | 15 ארי נהם ודב שוקק משל רשע על עם דל |
16 Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius. | 16 נגיד חסר תבונות ורב מעשקות שנאי בצע יאריך ימים |
17 Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat. | 17 אדם עשק בדם נפש עד בור ינוס אל יתמכו בו |
18 Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet. | 18 הולך תמים יושע ונעקש דרכים יפול באחת |
19 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate. | 19 עבד אדמתו ישבע לחם ומרדף רקים ישבע ריש |
20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens. | 20 איש אמונות רב ברכות ואץ להעשיר לא ינקה |
21 Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo. | 21 הכר פנים לא טוב ועל פת לחם יפשע גבר |
22 Festinat ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei. | 22 נבהל להון איש רע עין ולא ידע כי חסר יבאנו |
23 Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur. | 23 מוכיח אדם אחרי חן ימצא ממחליק לשון |
24 Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “ Hoc non est peccatum ”, particeps homicidae est. | 24 גוזל אביו ואמו ואמר אין פשע חבר הוא לאיש משחית |
25 Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur. | 25 רחב נפש יגרה מדון ובוטח על יהוה ידשן |
26 Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. | 26 בוטח בלבו הוא כסיל והולך בחכמה הוא ימלט |
27 Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis. | 27 נותן לרש אין מחסור ומעלים עיניו רב מארות |
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti. | 28 בקום רשעים יסתר אדם ובאבדם ירבו צדיקים |