Thobis 3
1234567891011121314
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus: | |
2 “ Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuaemisericordia et veritas, et tu iudicas saeculum. | |
3 Et nunc, Domine, memor estomei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et proneglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te, | |
4 quoniam nonoboedivimus praeceptis tuis, et tradidisti nos in direptionem et captivitatem etmortem et in parabolam et fabulam et improperium in omnibus nationibus, in quasnos dispersisti. | |
5 Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas propeccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et nonambulavimus sinceriter coram te. | |
6 Et nunc secundum quod tibi placet fac mecumet praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quiaexpedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, ettristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, etdimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quiaexpedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et neimproperia audiam ”. | |
7 Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsaaudiret improperia ab una ex ancillis patris sui, | |
8 quoniam tradita erat virisseptem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illafierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: “ Tu es, quaesuffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruitaes. | |
9 Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis,nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum ”. | |
10 In illa diecontristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locumpatris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “ Neforte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, ethaec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cumtristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecariDominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea ”. | |
11 Eodemtempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “ Benedictuses, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabilein saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum. | |
12 Et nunc, Domine, adte faciem meam et oculos meos direxi. | |
13 Iube me dimitti desuper terram, et neaudiam iam improperia. | |
14 Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditiaviri | |
15 et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terracaptivitatis meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideathereditatem illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, utcustodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhucvivere? Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur inme et misereatur mei, et ne iam improperium audiam ”. | |
16 In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei, | |
17 et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibusoculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiaefilio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniamThobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illotempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Ragueldescendit et ipsa de loco superiori. |