Samuelis II 23
123456789101112131415161718192021222324
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Haec autem sunt verba David novissima: “ Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel. | 1 ואלה דברי דוד האחרנים נאם דוד בן ישי ונאם הגבר הקם על משיח אלהי יעקב ונעים זמרות ישראל |
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam. | 2 רוח יהוה דבר בי ומלתו על לשוני |
3 Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei | 3 אמר אלהי ישראל לי דבר צור ישראל מושל באדם צדיק מושל יראת אלהים |
4 est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”. | 4 וכאור בקר יזרח שמש בקר לא עבות מנגה ממטר דשא מארץ |
5 Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare? | 5 כי לא כן ביתי עם אל כי ברית עולם שם לי ערוכה בכל ושמרה כי כל ישעי וכל חפץ כי לא יצמיח |
6 Praevaricatores autem quasi spinae abiectae universi, quae non tolluntur manibus; | 6 ובליעל כקוץ מנד כלהם כי לא ביד יקחו |
7 et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur ”. | 7 ואיש יגע בהם ימלא ברזל ועץ חנית ובאש שרוף ישרפו בשבת |
8 Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno. | 8 אלה שמות הגברים אשר לדוד ישב בשבת תחכמני ראש השלשי הוא עדינו העצנו על שמנה מאות חלל בפעם אחד |
9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium. | 9 ואחרו אלעזר בן דדי בן אחחי בשלשה גברים עם דוד בחרפם בפלשתים נאספו שם למלחמה ויעלו איש ישראל |
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda. | 10 הוא קם ויך בפלשתים עד כי יגעה ידו ותדבק ידו אל החרב ויעש יהוה תשועה גדולה ביום ההוא והעם ישבו אחריו אך לפשט |
11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim, | 11 ואחריו שמא בן אגא הררי ויאספו פלשתים לחיה ותהי שם חלקת השדה מלאה עדשים והעם נס מפני פלשתים |
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. | 12 ויתיצב בתוך החלקה ויצילה ויך את פלשתים ויעש יהוה תשועה גדולה |
13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim. | 13 וירדו שלשים מהשלשים ראש ויבאו אל קציר אל דוד אל מערת עדלם וחית פלשתים חנה בעמק רפאים |
14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. | 14 ודוד אז במצודה ומצב פלשתים אז בית לחם |
15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”. | 15 ויתאוה דוד ויאמר מי ישקני מים מבאר בית לחם אשר בשער |
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino | 16 ויבקעו שלשת הגברים במחנה פלשתים וישאבו מים מבאר בית לחם אשר בשער וישאו ויבאו אל דוד ולא אבה לשתותם ויסך אתם ליהוה |
17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. | 17 ויאמר חלילה לי יהוה מעשתי זאת הדם האנשים ההלכים בנפשותם ולא אבה לשתותם אלה עשו שלשת הגברים |
18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta | 18 ואבישי אחי יואב בן צרויה הוא ראש השלשי והוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל ולו שם בשלשה |
19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat. | 19 מן השלשה הכי נכבד ויהי להם לשר ועד השלשה לא בא |
20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. | 20 ובניהו בן יהוידע בן איש חי רב פעלים מקבצאל הוא הכה את שני אראל מואב והוא ירד והכה את האריה בתוך הבאר ביום השלג |
21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua. | 21 והוא הכה את איש מצרי אשר מראה וביד המצרי חנית וירד אליו בשבט ויגזל את החנית מיד המצרי ויהרגהו בחניתו |
22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos. | 22 אלה עשה בניהו בן יהוידע ולו שם בשלשה הגברים |
23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum. | 23 מן השלשים נכבד ואל השלשה לא בא וישמהו דוד אל משמעתו |
24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, | 24 עשה אל אחי יואב בשלשים אלחנן בן דדו בית לחם |
25 Samma de Harod, Elica de Harod, | 25 שמה החרדי אליקא החרדי |
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, | 26 חלץ הפלטי עירא בן עקש התקועי |
27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa, | 27 אביעזר הענתתי מבני החשתי |
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, | 28 צלמון האחחי מהרי הנטפתי |
29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, | 29 חלב בן בענה הנטפתי אתי בן ריבי מגבעת בני בנימן |
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas, | 30 בניהו פרעתני הדי מנחלי געש |
31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim, | 31 אבי עלבון הערבתי עזמות הברחמי |
32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun, | 32 אליחבא השעלבני בני ישן יהונתן |
33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites. | 33 שמה ההררי אחיאם בן שרר האררי |
34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites, | 34 אליפלט בן אחסבי בן המעכתי אליעם בן אחיתפל הגלני |
35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab, | 35 חצרו הכרמלי פערי הארבי |
36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad, | 36 יגאל בן נתן מצבה בני הגדי |
37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, | 37 צלק העמני נחרי הבארתי נשאי כלי יואב בן צריה |
38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites, | 38 עירא היתרי גרב היתרי |
39 Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem. | 39 אוריה החתי כל שלשים ושבעה |