| 1 וידבר יהוה אל משה לאמר | 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
| 2 דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם איש או אשה כי יפלא לנדר נדר נזיר להזיר ליהוה | 2 “ Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare, |
| 3 מיין ושכר יזיר חמץ יין וחמץ שכר לא ישתה וכל משרת ענבים לא ישתה וענבים לחים ויבשים לא יאכל | 3 a vino et omni quod inebriare potest abstinebunt; acetum ex vino et ex qualibet alia potione et, quidquid de uva exprimitur, non bibent; uvas recentes siccasque non comedent |
| 4 כל ימי נזרו מכל אשר יעשה מגפן היין מחרצנים ועד זג לא יאכל | 4 cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest ab uva acerba usque ad pellicula non comedent. |
| 5 כל ימי נדר נזרו תער לא יעבר על ראשו עד מלאת הימם אשר יזיר ליהוה קדש יהיה גדל פרע שער ראשו | 5 Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit crescente caesarie capitis eius. |
| 6 כל ימי הזירו ליהוה על נפש מת לא יבא | 6 Omni tempore consecrationis suae ad mortuum non ingredietur; |
| 7 לאביו ולאמו לאחיו ולאחתו לא יטמא להם במתם כי נזר אלהיו על ראשו | 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est. |
| 8 כל ימי נזרו קדש הוא ליהוה | 8 Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino.
|
| 9 וכי ימות מת עליו בפתע פתאם וטמא ראש נזרו וגלח ראשו ביום טהרתו ביום השביעי יגלחנו | 9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius; quod radet ilico in eadem die purgationis suae, id est die septima. |
| 10 וביום השמיני יבא שתי תרים או שני בני יונה אל הכהן אל פתח אהל מועד | 10 In octava autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu tabernaculi conventus, |
| 11 ועשה הכהן אחד לחטאת ואחד לעלה וכפר עליו מאשר חטא על הנפש וקדש את ראשו ביום ההוא | 11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et expiabit pro eo, quia peccavit super mortuo, sanctificabitque caput eius in die illo |
| 12 והזיר ליהוה את ימי נזרו והביא כבש בן שנתו לאשם והימים הראשנים יפלו כי טמא נזרו | 12 et consecrabit Domino dies separationis suae offerens agnum anniculum pro delicto; ita tamen, ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est consecratio eius.
|
| 13 וזאת תורת הנזיר ביום מלאת ימי נזרו יביא אתו אל פתח אהל מועד | 13 Ista est lex consecrationis, cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur: adducent eum ad ostium tabernaculi conventus, |
| 14 והקריב את קרבנו ליהוה כבש בן שנתו תמים אחד לעלה וכבשה אחת בת שנתה תמימה לחטאת ואיל אחד תמים לשלמים | 14 et offeret oblationem suam Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum et ovem anniculam immaculatam pro peccato et arietem immaculatum hostiam pacificam, |
| 15 וסל מצות סלת חלת בלולת בשמן ורקיקי מצות משחים בשמן ומנחתם ונסכיהם | 15 canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum. |
| 16 והקריב הכהן לפני יהוה ועשה את חטאתו ואת עלתו | 16 Quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum; |
| 17 ואת האיל יעשה זבח שלמים ליהוה על סל המצות ועשה הכהן את מנחתו ואת נסכו | 17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum; facietque oblationem eius et libamenta. |
| 18 וגלח הנזיר פתח אהל מועד את ראש נזרו ולקח את שער ראש נזרו ונתן על האש אשר תחת זבח השלמים | 18 Tunc radet nazaraeus ante ostium tabernaculi conventus caesariem consecrationis suae tolletque capillos suos et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum, |
| 19 ולקח הכהן את הזרע בשלה מן האיל וחלת מצה אחת מן הסל ורקיק מצה אחד ונתן על כפי הנזיר אחר התגלחו את נזרו | 19 et sumet sacerdos armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput eius; |
| 20 והניף אותם הכהן תנופה לפני יהוה קדש הוא לכהן על חזה התנופה ועל שוק התרומה ואחר ישתה הנזיר יין | 20 et agitabit in conspectu Domini, et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum, quod agitari, et femur, quod praelevari iussum est. Post haec potest bibere nazaraeus vinum ”.
|
| 21 זאת תורת הנזיר אשר ידר קרבנו ליהוה על נזרו מלבד אשר תשיג ידו כפי נדרו אשר ידר כן יעשה על תורת נזרו | 21 Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus eius. Iuxta quod devoverat, ita faciet secundum legem consecrationis suae.
|
| 22 וידבר יהוה אל משה לאמר | 22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
| 23 דבר אל אהרן ואל בניו לאמר כה תברכו את בני ישראל אמור להם | 23 “ Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis:
|
| 24 יברכך יהוה וישמרך | 24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!
|
| 25 יאר יהוה פניו אליך ויחנך | 25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!
|
| 26 ישא יהוה פניו אליך וישם לך שלום | 26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".
|
| 27 ושמו את שמי על בני ישראל ואני אברכם | 27 Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis ”.
|