Salmi תהילים (Tehillim) 99
Versetti esaminati
| Modern Hebrew Bible | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 יהוה מלך ירגזו עמים ישב כרובים תנוט הארץ | 1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra. |
| 2 יהוה בציון גדול ורם הוא על כל העמים | 2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. |
| 3 יודו שמך גדול ונורא קדוש הוא | 3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. |
| 4 ועז מלך משפט אהב אתה כוננת מישרים משפט וצדקה ביעקב אתה עשית | 4 Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. |
| 5 רוממו יהוה אלהינו והשתחוו להדם רגליו קדוש הוא | 5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. |
| 6 משה ואהרן בכהניו ושמואל בקראי שמו קראים אל יהוה והוא יענם | 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, |
| 7 בעמוד ענן ידבר אליהם שמרו עדתיו וחק נתן למו | 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis. |
| 8 יהוה אלהינו אתה עניתם אל נשא היית להם ונקם על עלילותם | 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum. |
| 9 רוממו יהוה אלהינו והשתחוו להר קדשו כי קדוש יהוה אלהינו | 9 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster. |