Hebraeos 4
12345678910111213
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. | 1 על כן נירא נא בהמצא עוד ההבטחה לבוא אל מנוחתו פן יראה איש מכם מאחר פעמיו |
2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. | 2 כי גם אלינו באה הבשורה כמו אליהם אך לא הועיל להם דבר השמועה מפני אשר לא התערב באמונה לשמעים |
3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. | 3 כי באי המונה אנחנו המאמינים כמו שאמר אשר נשבעתי באפי אם יבאון אל מנוחתי אף כי נגמרו מעשי יהוה מעת הוסד העולם |
4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. | 4 כי על היום השביעי אמר במקום אחד וישבת ביום השביעי מכל מלאכתו |
5 Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam. | 5 ובמקום הזה אמר עוד אם יבאון אל מנוחתי |
6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem : | 6 ויען כי יש עוד מקום לבוא אליה ואשר התבשרו בראשונה המה לא באו שם בעבור המרי |
7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. | 7 לכן הוסיף לקבוע יום באמרו היום על ידי דוד מקץ ימים רבים כמו שנאמר היום אם בקלו תשמעו אל תקשו לבבכם |
8 Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. | 8 כי אלו יהושע הניח להם לא היה מדבר אחרי זאת על יום אחר |
9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. | 9 על כן נשארה עוד מנוחת שבת לעם אלהים |
10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. | 10 כי הבא אל מנוחתו גם הוא שבת ממלאכתו כמו האלהים משלו |
11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. | 11 לכן נשקדה נא לבוא אל המנוחה ההיא למען אשר לא יכשל איש והיה ממרה כמוהם |
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. | 12 כי דבר האלהים חי הוא ופעל גבורות וחד מחרב פיפיות ונכנס עד להבדיל בין נפש לרוח ובין הדבקים למוח ובחן מחשבות לבב ומזמותיו |
13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. | 13 ואין כל נברא נסתר מנגדו כי הכל חשוף וגלוי לעיני בעל דברים שלנו |
14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. | 14 ועתה בהיות לנו כהן ראש גדול אשר עבר בשמים הוא ישוע בן האלהים נחזיקה בהודאתנו |
15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. | 15 כי אין לנו כהן גדול אשר לא יוכל להצטער על חליינו כי אם המנסה בכל כמונו אך בלי חטא |
16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. | 16 על כן נקרבה בבטחון אל כסא החסד לשאת רחמים ולמצא חסד לעזרה בעתה |