II Timotheum 4
1234
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :2prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.6Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.
Festina ad me venire cito.9Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :10Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.11Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.12Tychicum autem misi Ephesum.13Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.14Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :15quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.17Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.18Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.19Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.20Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.21Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.22Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
1234
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito