Jó 4
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :2Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?
3Ecce docuisti multos,
et manus lassas roborasti ;
4vacillantes confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia confortasti.
5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;
tetigit te, et conturbatus es.
6Ubi est timor tuus, fortitudo tua,
patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?
aut quando recti deleti sunt ?
8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,
et seminant dolores, et metunt eos,
9flante Deo perisse,
et spiritu iræ ejus esse consumptos.
10Rugitus leonis, et vox leænæ,
et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11Tigris periit, eo quod non haberet prædam,
et catuli leonis dissipati sunt.
12Porro ad me dictum est verbum absconditum,
et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
13In horrore visionis nocturnæ,
quando solet sopor occupare homines,
14pavor tenuit me, et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt ;
15et cum spiritus, me præsente, transiret,
inhorruerunt pili carnis meæ.
16Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi auræ lenis audivi.
17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ?
aut factore suo purior erit vir ?
18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,
et in angelis suis reperit pravitatem ;
19quanto magis hi qui habitant domos luteas,
qui terrenum habent fundamentum,
consumentur velut a tinea ?
20De mane usque ad vesperam succidentur ;
et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;
morientur, et non in sapientia.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito