Jó 33
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. | 1 ואולם שמע נא איוב מלי וכל דברי האזינה |
2 Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis. | 2 הנה נא פתחתי פי דברה לשוני בחכי |
3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. | 3 ישר לבי אמרי ודעת שפתי ברור מללו |
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. | 4 רוח אל עשתני ונשמת שדי תחיני |
5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. | 5 אם תוכל השיבני ערכה לפני התיצבה |
6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. | 6 הן אני כפיך לאל מחמר קרצתי גם אני |
7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. | 7 הנה אמתי לא תבעתך ואכפי עליך לא יכבד |
8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi : | 8 אך אמרת באזני וקול מלין אשמע |
9 Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me. | 9 זך אני בלי פשע חף אנכי ולא עון לי |
10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. | 10 הן תנואות עלי ימצא יחשבני לאויב לו |
11 Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas. | 11 ישם בסד רגלי ישמר כל ארחתי |
12 Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine. | 12 הן זאת לא צדקת אענך כי ירבה אלוה מאנוש |
13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ? | 13 מדוע אליו ריבות כי כל דבריו לא יענה |
14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. | 14 כי באחת ידבר אל ובשתים לא ישורנה |
15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, | 15 בחלום חזיון לילה בנפל תרדמה על אנשים בתנומות עלי משכב |
16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, | 16 אז יגלה אזן אנשים ובמסרם יחתם |
17 ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia, | 17 להסיר אדם מעשה וגוה מגבר יכסה |
18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium. | 18 יחשך נפשו מני שחת וחיתו מעבר בשלח |
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. | 19 והוכח במכאוב על משכבו וריב עצמיו אתן |
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. | 20 וזהמתו חיתו לחם ונפשו מאכל תאוה |
21 Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. | 21 יכל בשרו מראי ושפי עצמותיו לא ראו |
22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. | 22 ותקרב לשחת נפשו וחיתו לממתים |
23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, | 23 אם יש עליו מלאך מליץ אחד מני אלף להגיד לאדם ישרו |
24 miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier. | 24 ויחננו ויאמר פדעהו מרדת שחת מצאתי כפר |
25 Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ. | 25 רטפש בשרו מנער ישוב לימי עלומיו |
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. | 26 יעתר אל אלוה וירצהו וירא פניו בתרועה וישב לאנוש צדקתו |
27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. | 27 ישר על אנשים ויאמר חטאתי וישר העויתי ולא שוה לי |
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. | 28 פדה נפשי מעבר בשחת וחיתי באור תראה |
29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, | 29 הן כל אלה יפעל אל פעמים שלוש עם גבר |
30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. | 30 להשיב נפשו מני שחת לאור באור החיים |
31 Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor. | 31 הקשב איוב שמע לי החרש ואנכי אדבר |
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum. | 32 אם יש מלין השיבני דבר כי חפצתי צדקך |
33 Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam. | 33 אם אין אתה שמע לי החרש ואאלפך חכמה |