1 Figli di Giuda: Fares, Esron, Carmi, Hur, Sobal. | 1 Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. |
2 Raia figlio di Sobal generò Iahat, da cui nacquero Allumai e Laad: queste le famiglie dei Saratiti. | 2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes Sarathi. |
3 E questa la stirpe di Etam: Iezrahel, Iesema, Iedebos. E il nome della loro sorella fu Asalelfuni. | 3 Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. |
4 Fanuel fu padre di Gedor, ed Ezer padre di Osa: questi sono i figli di Hur primogenito di Efrata, padre di Betlem. | 4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. |
5 Or Assur, padre di Tecua ebbe due mogli: Alaa e Naara. | 5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. |
6 Naara gli partorì Oozam, Efer, Ternani, Ahastari: questi sono i figli di Naara. | 6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara. |
7 I figli di Alaa furono Seret, Isaar, Etnan. | 7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. |
8 Qos generò Anob, Soboba e la famiglia di Aharehel figlio di Arum. | 8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. |
9 Or Iabes fu il più illustre dei suoi fratelli. Sua madre gli pose nome Iabes, dicendo: « perchè l'ho partorito con dolore ». | 9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore. |
10 E Iabes invocò il Dio d'Israele dicendo: « Oh, se tu mi benedicessi e dilatassi i miei confini, e la tua mano fosse meco e facessi sì che io non sia oppresso dal male! » E Dio gli concesse quanto chiese. | 10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
|
11 Or Caleb fratello di Sua generò Mahir, il quale fu padre di Eston. | 11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. |
12 Eston generò Betrafa, Fesse e Tehinna, padre della città di Naas: questi sono gli uomini di Reca. | 12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha. |
13 Figli di Cenez: Otoniel, Saraia. Figli di Otoniel: Atat, Maonati. | 13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. |
14 Maonati generò Ofra; Saraia generò Ioab, padre della Valle (detta) degli artefici, perchè vi eran gli artefici. | 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant. |
15 Figli di Caleb, figlio di Iefone: Hir, Eia, Xahani. Figli di Eia: Cenez. | 15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez. |
16 Figli di Ialeleel: Zif, Zita, Tiria, Asrael. | 16 Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël. |
17 Figli di Ezra: Ieter, Mered, Efer, Ialon; generò anche Maria, Sammai e Iesba padre di Estamo. | 17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. |
18 Di più la sua moglie Iudaia partorì Iared padre di Gedor, ed Eber padre di Soco, e Icutiel padre di Zanoe: questi i figli di Betia figlia di Faraone, presa in moglie da Mered. | 18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. |
19 I figli della moglie Odaia, sorella di Naam padre di Ceila, sono Sarmi ed Estamo, il quale fu di Macati. | 19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. |
20 Rigli di Simon: Amnon, Rinna, figlio di Anan e Tilo. Figli di Iesi: Zoet e Benzoet. | 20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. |
21 Figli di Seia figlio di Giuda: Her, padre di Leca, e Laada, padre di Maresa e le famiglie della casa di coloro che lavorano il bisso nella casa del giuramento. | 21 Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. |
22 E colui che fermò il sole, e gli uomini della Menzogna, e il Sicuro, e l'Ardente, che furono principi in Moab e poi tornarono a Laliem: or queste parole sono antiche. | 22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hæc autem verba vetera. |
23 Questi sono i vasai abitanti nei giardini e nelle aiuole presso il re; per lavorar per lui ivi dimorarono. | 23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
|
24 Figli di Simeone: Namuel, Iamin, Iarib, Zara, Saul, | 24 Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. |
25 ch'ebbe per figlio Mapsam, di cui fu figlio Masma. | 25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. |
26 Figli di Masma: Amuel, di cui fu figlio Zacur, di cui fu figlio Semei. | 26 Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. |
27 I figli di Semei furon sedici, e le figlie sei; ma i suoi fratelli non ebbero molti figli e tutta la loro discendenza non potè uguagliare in numero i figli di Giuda. | 27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. |
28 Essi abitarono in Bersabee, in Molada, in Asarsuhal, | 28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, |
29 in Baia, in Asom, in Tolad, | 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad, |
30 in Batuel, in Horma, in Siceleg, | 30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, |
31 in Betmarcabot, in Asarsusim, in Betberai, in Saarim: queste furon le loro città fino al re David. | 31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David. |
32 Furon pure loro villaggi Etam, Aen, Remmon, Tochen, Asan: cinque città; | 32 Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. |
33 e tutti i borghi attorno alle dette città fino a Baal. Queste le loro dimore e la distribuzione delle loro sedi. | 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. |
34 Mosobab, Iemlec, Iosa figlio di Amasia, | 34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ, |
35 Ioel, Iehu figlio di Iosabia, figlio di Saraia, figlio di Asiel, | 35 et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel, |
36 ed Elioenai, Iacoba, Isuhaia, Asaia, Adiel, Ismiel, Baliaia, | 36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, |
37 ZiZa figlio di Sefei, figlio di Allon, figlio d'Idaia, figlio di Semri, figlio di Samaia. | 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. |
38 Questi i principi illustri nelle loro famiglie, essi nella casa delle loro alleanze si moltiplicarono grandemente. | 38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. |
39 E partirono per penetrare in Gador sino all'oriente della valle, per cercare pascoli ai loro greggi, | 39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. |
40 e trovarono pascoli grassi e molto buoni, e un paese molto ampio, tranquillo e fertile nel quale prima avevano abitato i discendenti di Cam. | 40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. |
41 Or questi sopra descritti coi loro nomi vennero al tempo di Ezechia re di Giuda, e percossero le tende di coloro che vi trovarono ad abitare, li distrussero, com'è al presente, e vi abitarono al loro posto, avendovi trovato grandissimi pascoli. | 41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. |
42 Così pure cinquecento uomini dei figli di Simeone andarono al monte Seir, avendo a capo Faltia, Naaria e Rafaia e Oziel figli di Iesi; percossi gli avanzi degli Amaleciti che avevan potuto salvarsi, vi abitarono in luogo di essi fino al dì d'oggi | 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi : |
| 43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. |