Nachum (נחום) - Naum 13
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
STUTTGARTENSIA-DELITZSCH | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim; | |
2 et accepituxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum; | |
3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legemMoysis. | |
4 Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domuisuae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. | |
5 Etconstituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus estDominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, quividebantur regere populum. | |
6 Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant adeos omnes, qui habebant iudicia. | |
7 Cum autem populus revertisset per meridiem,ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui. | |
8 Et videbant eam duosenes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius | |
9 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelumneque recordarentur iudiciorum iustorum. | |
10 Erant ergo ambo vulnerati amore eiusnec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum; | |
11 erubescebant enim indicareconcupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. | |
12 Et observabant cotidiesollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: | |
13 “ Eamus domum, quiaprandi hora est ”. Et egressi recesserunt a se. | |
14 Cumque revertissent,venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi suntconcupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possentinvenire solam. | |
15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicutheri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio,aestus quippe erat. | |
16 Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditoset contemplantes eam. | |
17 Dixit ergo puellis: “ Afferte mihi oleum et smegmataet ostia pomerii claudite, ut laver ”. | |
18 Et fecerunt, sicut praeceperat;clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quaeiusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. | |
19 Cum autem egressaeessent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt: | |
20 “Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tuisumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum. | |
21 Quod si nolueris,dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causamemiseris puellas a te ”. | |
22 Ingemuit Susanna et ait: “ Angustiae sunt mihiundique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiammanus vestras; | |
23 sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestrasquam peccare in conspectu Domini ”. | |
24 Et exclamavit voce magna Susanna;exclamaverunt autem et senes adversus eam, | |
25 et, cum cucurrisset unus, aperuitostia pomerii. | |
26 Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam,ut viderent quidnam esset ei. | |
27 Postquam autem senes locuti sunt sermones suos,erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi deSusanna. Et factum est die crastina, | |
28 cum venisset populus ad virum eiusIoachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam,ut interficerent eam; | |
29 et dixerunt coram populo: “ Mittite ad Susannam,filiam Helciae, quae est uxor Ioachim ”; et miserunt. | |
30 Et venit cumparentibus et filiis et universis cognatis suis. | |
31 Porro Susanna erat delicatanimis et pulchra specie. | |
32 At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur —erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius. | |
33 Flebant igitur sui etomnes, qui videbant eam. | |
34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi,posuerunt manus super caput eius; | |
35 quae flens suspexit ad caelum: erat enimcor eius fiduciam habens in Domino. | |
36 Et dixerunt presbyteri: “ Cumdeambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausitostia pomerii et dimisit puellas; | |
37 venitque ad eam adulescens, qui eratabsconditus, et concubuit cum ea. | |
38 Porro nos cum essemus in angulo pomerii,videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri. | |
39 Et illumquidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis,exilivit. | |
40 Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam essetadulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus ”. | |
41 Crediditeis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam admortem. | |
42 Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “ Deus aeterne, quiabsconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, | |
43 tu scis quoniamfalsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim,quae isti malitiose composuerunt adversum me ”. | |
44 Exaudivit autem Dominus vocem eius. | |
45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavitDeus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel; | |
46 et exclamavit vocemagna: “ Innocens ego sum a sanguine huius ”. | |
47 Et conversus omnis populusad eum dixit: “ Quis est iste sermo, quem tu locutus es? ”. | |
48 Qui cumstaret in medio eorum, ait: “ Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque,quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel! | |
49 Revertimini adiudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam ”. | |
50 Reversus estergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “ Veni et sede inmedio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis ”. | |
51 Et dixit ad eos Daniel: “ Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos”. | |
52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit adeum: “ Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabarisprius, | |
53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios,dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”. | |
54 Nunc ergo, sividisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi ”. Qui ait: “ Subschino ”. | |
55 Dixit autem Daniel: “ Recte mentitus es in caput tuum; ecceenim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium ”. | |
56 Et amotoeo, iussit adduci alium et dixit ei: “ Semen Chanaan et non Iudae, speciesdecepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. | |
57 Sic faciebatis filiabusIsrael, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuitiniquitatem vestram. | |
58 Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eoscolloquentes sibi ”. Qui ait: “ Sub prino ”. | |
59 Dixit autem ei Daniel: “ Recte mentitus es ettu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium etinterficiat vos ”. | |
60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna etbenedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. | |
61 Et consurrexerunt adversum duospresbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium— feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum, | |
62 ut facerentsecundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius indie illa. | |
63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna,cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea resturpis. | |
64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa etdeinceps. |