1 في تلك الايام اذ كان الجمع كثيرا جدا ولم يكن لهم ما يأكلون دعا يسوع تلاميذه وقال لهم | 1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : |
2 اني اشفق على الجمع لان الآن لهم ثلاثة ايام يمكثون معي وليس لهم ما يأكلون. | 2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : |
3 وان صرفتهم الى بيوتهم صائمين يخورون في الطريق. لان قوما منهم جاءوا من بعيد. | 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. |
4 فاجابه تلاميذه. من اين يستطيع احد ان يشبع هؤلاء خبزا هنا في البرية. | 4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? |
5 فسألهم كم عندكم من الخبز. فقالوا سبعة. | 5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem. |
6 فامر الجمع ان يتكئوا على الارض. واخذ السبع خبزات وشكر وكسر واعطى تلاميذه ليقدموا فقدموا الى الجمع. | 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. |
7 وكان معهم قليل من صغار السمك. فبارك وقال ان يقدموا هذه ايضا. | 7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. |
8 فاكلوا وشبعوا. ثم رفعوا فضلات الكسر سبعة سلال. | 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. |
9 وكان الآكلون نحو اربعة آلاف. ثم صرفهم. | 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
|
10 وللوقت دخل السفينة مع تلاميذه وجاء الى نواحي دلمانوثة | 10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. |
11 فخرج الفريسيون وابتدأوا يحاورونه طالبين منه آية من السماء لكي يجربوه. | 11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. |
12 فتنهد بروحه وقال لماذا يطلب هذا الجيل آية. الحق اقول لكم لن يعطى هذا الجيل آية | 12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. |
13 ثم تركهم ودخل ايضا السفينة ومضى الى العبر. | 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
|
14 ونسوا ان يأخذوا خبزا ولم يكن معهم في السفينة الا رغيف واحد. | 14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. |
15 واوصاهم قائلا انظروا وتحرزوا من خمير الفريسيين وخمير هيرودس. | 15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. |
16 ففكروا قائلين بعضهم لبعض ليس عندنا خبز. | 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. |
17 فعلم يسوع وقال لهم لماذا تفكرون ان ليس عندكم خبز. ألا تشعرون بعد ولا تفهمون. أحتى الآن قلوبكم غليظة. | 17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? |
18 ألكم اعين ولا تبصرون ولكم آذان ولا تسمعون ولا تذكرون. | 18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini, |
19 حين كسّرت الارغفة الخمسة للخمسة الآلاف كم قفة مملوءة كسرا رفعتم. قالوا له اثنتي عشرة. | 19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. |
20 وحين السبعة للاربعة الآلاف كم سل كسر مملوّا رفعتم. قالوا سبعة. | 20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. |
21 فقال لهم كيف لا تفهمون | 21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
|
22 وجاء الى بيت صيدا. فقدموا اليه اعمى وطلبوا اليه ان يلمسه. | 22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. |
23 فاخذ بيد الاعمى واخرجه الى خارج القرية وتفل في عينيه ووضع يديه عليه وسأله هل ابصر شيئا. | 23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. |
24 فتطلع وقال ابصر الناس كاشجار يمشون. | 24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. |
25 ثم وضع يديه ايضا على عينيه وجعله يتطلع فعاد صحيحا وابصر كل انسان جليّا. | 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia. |
26 فارسله الى بيته قائلا لا تدخل القرية ولا تقل لاحد في القرية | 26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
|
27 ثم خرج يسوع وتلاميذه الى قرى قيصرية فيلبس. وفي الطريق سأل تلاميذه قائلا لهم من يقول الناس اني انا. | 27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ? |
28 فاجابوا. يوحنا المعمدان. وآخرون ايليا. وآخرون واحد من الانبياء. | 28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. |
29 فقال لهم وانتم من تقولون اني انا. فاجاب بطرس وقال له انت المسيح. | 29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. |
30 فانتهرهم كي لا يقولوا لاحد عنه | 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
|
31 وابتدأ يعلّمهم ان ابن الانسان ينبغي ان يتألم كثيرا ويرفض من الشيوخ ورؤساء الكهنة والكتبة ويقتل. وبعد ثلاثة ايام يقوم. | 31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. |
32 وقال القول علانية. فاخذه بطرس اليه وابتدأ ينتهره. | 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. |
33 فالتفت وابصر تلاميذه فانتهر بطرس قائلا اذهب عني يا شيطان. لانك لا تهتم بما لله لكن بما للناس | 33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
|
34 ودعا الجمع مع تلاميذه وقال لهم من اراد ان يأتي ورائي فلينكر نفسه ويحمل صليبه ويتبعني. | 34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me. |
35 فان من اراد ان يخلّص نفسه يهلكها. ومن يهلك نفسه من اجلي ومن اجل الانجيل فهو يخلّصها. | 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. |
36 لانه ماذا ينتفع الانسان لو ربح العالم كله وخسر نفسه. | 36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ? |
37 او ماذا يعطي الانسان فداء عن نفسه. | 37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ? |
38 لان من استحى بي وبكلامي في هذا الجيل الفاسق الخاطئ فان ابن الانسان يستحي به متى جاء بمجد ابيه مع الملائكة القديسين | 38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. |
| 39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. |