Numeri (عدد) 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 وتكلمت مريم وهرون على موسى بسبب المرأة الكوشية التي اتخذها. لانه كان قد اتخذ امرأة كوشية. | 1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam |
2 فقالا هل كلم الرب موسى وحده. ألم يكلمنا نحن ايضا. فسمع الرب. | 2 et dixerunt: “ Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ”. Quod cum audisset Dominus |
3 واما الرجل موسى فكان حليما جدا اكثر من جميع الناس الذين على وجه الارض | 3 erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra |
4 فقال الرب حالا لموسى وهرون ومريم اخرجوا انتم الثلاثة الى خيمة الاجتماع. فخرجوا هم الثلاثة. | 4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “ Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ”. Cumque fuissent egressi, |
5 فنزل الرب في عمود سحاب ووقف في باب الخيمة ودعا هرون ومريم فخرجا كلاهما. | 5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, |
6 فقال اسمعا كلامي. ان كان منكم نبي للرب فبالرؤيا استعلن له في الحلم اكلمه. | 6 dixit ad eos: “ Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. |
7 واما عبدي موسى فليس هكذا بل هو امين في كل بيتي. | 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est! |
8 فما الى فم وعيانا اتكلم معه لا بالالغاز. وشبه الرب يعاين. فلماذا لا تخشيان ان تتكلما على عبدي موسى | 8 Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? ”. |
9 فحمي غضب الرب عليهما ومضى. | 9 Iratusque contra eos abiit, |
10 فلما ارتفعت السحابة عن الخيمة اذا مريم برصاء كالثلج. فالتفت هرون الى مريم واذا هي برصاء. | 10 nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, |
11 فقال هرون لموسى اسألك يا سيدي لا تجعل علينا الخطية التي حمقنا واخطأنا بها. | 11 ait ad Moysen: “ Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, |
12 فلا تكن كالميت الذي يكون عند خروجه من رحم امه قد اكل نصف لحمه. | 12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ”. |
13 فصرخ موسى الى الرب قائلا اللهم اشفها. | 13 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “ Deus, obsecro, sana eam! ”. |
14 فقال الرب لموسى ولو بصق ابوها بصقا في وجهها اما كانت تخجل سبعة ايام. تحجز سبعة ايام خارج المحلّة وبعد ذلك ترجع. | 14 Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”. |
15 فحجزت مريم خارج المحلّة سبعة ايام ولم يرتحل الشعب حتى أرجعت مريم. | 15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. |
16 وبعد ذلك ارتحل الشعب من حضيروت ونزلوا في برية فاران | 16 Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. |