1 ودعا الرب موسى وكلّمه من خيمة الاجتماع قائلا. | 1 Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu lo conventus dicens: |
2 كلم بني اسرائيل وقل لهم. اذا قرّب انسان منكم قربانا للرب من البهائم فمن البقر والغنم تقرّبون قرابينكم. | 2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas, |
3 ان كان قربانه محرقة من البقر فذكرا صحيحا يقرّبه. الى باب خيمة الاجتماع يقدمه للرضا عنه امام الرب. | 3 si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum; |
4 ويضع يده على راس المحرقة فيرضى عليه للتكفير عنه. | 4 ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens. |
5 ويذبح العجل امام الرب ويقرّب بنو هرون الكهنة الدم ويرشّون الدم مستديرا على المذبح الذي لدى باب خيمة الاجتماع. | 5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus. |
6 ويسلخ المحرقة ويقطعها الى قطعها. | 6 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet; |
7 ويجعل بنو هرون الكاهن نارا على المذبح ويرتبون حطبا على النار. | 7 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita, |
8 ويرتب بنو هرون الكهنة القطع مع الراس والشحم فوق الحطب الذي على النار التي على المذبح. | 8 membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem. |
9 واما احشاؤه واكارعه فيغسلها بماء ويوقد الكاهن الجميع على المذبح محرقة وقود رائحة سرور للرب | 9 Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.
|
10 وان كان قربانه من الغنم. الضأن او المعز. محرقة فذكرا صحيحا يقرّبه. | 10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret; |
11 ويذبحه على جانب المذبح الى الشمال امام الرب. ويرشّ بنو هرون الكهنة دمه على المذبح مستديرا. | 11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum; |
12 ويقطّعه الى قطعه مع راسه وشحمه ويرتّبهنّ الكاهن فوق الحطب الذي على النار التي على المذبح. | 12 dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. |
13 واما الاحشاء والاكارع فيغسلها بماء ويقرّب الكاهن الجميع ويوقد على المذبح. انه محرقة وقود رائحة سرور للرب | 13 Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.
|
14 وان كان قربانه للرب من الطير محرقة يقرّب قربانه من اليمام او من افراخ الحمام. | 14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam. |
15 يقدّمه الكاهن الى المذبح ويحزّ راسه ويوقد على المذبح ويعصر دمه على حائط المذبح. | 15 Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris. |
16 وينزع حوصلته بفرثها ويطرحها الى جانب المذبح شرقا الى مكان الرماد. | 16 Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent; |
17 ويشقّه بين جناحيه. لا يفصله. ويوقده الكاهن على المذبح فوق الحطب الذي على النار. انه محرقة وقود رائحة سرور للرب | 17 confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino.
|