Isaia (اشعياء) 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 وحي من جهة وادي الرؤيا. فمالك انك صعدت جميعا على السطوح | 1 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ? |
2 يا ملآنة من الجلبة المدينة العجاجة القرية المفتخرة. قتلاك ليس هم قتلى السيف ولا موتى الحرب. | 2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. |
3 جميع رؤسائك هربوا معا. أسروا بالقسي. كل الموجودين بك أسروا معا. من بعيد فروا. | 3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt. |
4 لذلك قلت اقتصروا عني فابكي بمرارة. لا تلحوا بتعزيتي عن خراب بنت شعبي | 4 Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ; |
5 ان للسيد رب الجنود في وادي الرؤيا يوم شغب ودوس وارتباك. نقب سور وصراخ الى الجبل. | 5 dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. |
6 فعيلام قد حملت الجعبة بمركبات رجال فرسان. وقير قد كشفت المجن. | 6 Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. |
7 فتكون افضل اوديتك ملآنة مركبات والفرسان تصطف اصطفافا نحو الباب. | 7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. |
8 ويكشف ستر يهوذا فتنظر في ذلك اليوم الى اسلحة بيت الوعر. | 8 Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. |
9 ورأيتم شقوق مدينة داود انها صارت كثيرة وجمعتم مياه البركة السفلى. | 9 Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris, |
10 وعددتم بيوت اورشليم وهدمتم البيوت لتحصين السور. | 10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. |
11 وصنعتم خندقا بين السورين لمياه البركة العتيقة. لكن لم تنظروا الى صانعه ولم تروا مصوره من قديم. | 11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. |
12 ودعا السيد رب الجنود في ذلك اليوم الى البكاء والنوح والقرعة والتنطق بالمسح | 12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ; |
13 فهوذا بهجة وفرح ذبح بقر ونحر غنم اكل لحم وشرب خمر. لناكل ونشرب لاننا غدا نموت. | 13 et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur. |
14 فاعلن في اذنيّ رب الجنود لا يغفرنّ لكم هذا الاثم حتى تموتوا يقول السيد رب الجنود | 14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. |
15 هكذا قال السيد رب الجنود. اذهب ادخل الى هذا جليس الملك الى شبنا الذي على البيت. | 15 Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum : |
16 مالك ههنا ومن لك ههنا حتى نقرت لنفسك ههنا قبرا ايها الناقر في العلو قبره الناحت لنفسه في الصخر مسكنا. | 16 Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. |
17 هوذا الرب يطرحك طرحا يا رجل ويغطيك تغطية | 17 Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus ; et quasi amictum, sic sublevabit te. |
18 يلفك لف لفيفة كالكرة الى ارض واسعة الطرفين. هناك تموت وهناك تكون مركبات مجدك يا خزي بيت سيدك. | 18 Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui. |
19 واطردك من منصبك ومن مقامك يحطك | 19 Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. |
20 ويكون في ذلك اليوم اني ادعو عبدي الياقيم بن حلقيا | 20 Et erit in die illa : vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ, |
21 والبسه ثوبك واشده بمنطقتك واجعل سلطانك في يده فيكون ابا لسكان اورشليم ولبيت يهوذا. | 21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. |
22 واجعل مفتاح بيت داود على كتفه فيفتح وليس من يغلق ويغلق وليس من يفتح. | 22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat. |
23 واثبته وتدا في موضع امين ويكون كرسي مجد لبيت ابيه. | 23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus. |
24 ويعلقون عليه كل مجد بيت ابيه الفروع والقضبان كل آنية صغيرة من آنية الطسوس الى آنية القناني جميعا | 24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. |
25 في ذلك اليوم يقول رب الجنود يزول الوتد المثبت في موضع امين ويقطع ويسقط. ويباد الثقل الذي عليه لان الرب قد تكلم | 25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. |