| 1 Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.
|
| 2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob, |
| 3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti. |
| 4 Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum. |
| 5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
|
| 6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ? |
| 7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est. |
| 8 Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. |
| 9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. |
| 10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. |
| 11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. |
| 12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat. |
| 13 Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus. |
| 14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. |