Zaccaria 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
LA SACRA BIBBIA | VULGATA |
---|---|
1 Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives : et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. | |
2 Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium : et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur : idcirco abducti sunt quasi grex : affligentur, quia non est eis pastor. | |
3 Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo : quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello. | |
4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul. | |
5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum. | |
6 Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos : ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. | |
7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. | |
8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. | |
9 Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur. | |
10 Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus : | |
11 et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis : et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet. | |
12 Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus. |