1 - Il primo giorno poi della settimana Maria Maddalena si recò al sepolcro di prima mattina, mentre era ancora buio e, vista la pietra rimossa dal sepolcro, | 1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. |
2 corse e venne da Simon Pietro dall'altro discepolo che Gesù amava e disse loro: «Han levato dal sepolcro il Signore, e non sappiamo dove l'abbiano posto». | 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
|
3 Pietro e l'altro discepolo uscirono quindi e andarono al sepolcro. | 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. |
4 Correvano tutt'e due insieme, ma l'altro discepolo fece più presto di Pietro e arrivò primo al sepolcro, | 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. |
5 e chinatosi, vide i lini per terra, ma non entrò. | 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. |
6 Intanto Simon Pietro, che lo seguiva, giunse anch'egli, entrò nel sepolcro e vide deposti i lini, | 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, |
7 e il sudario, ch'era stato sul capo di lui, non posto però tra i lini, ma piegato e messo da parte. | 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. |
8 Allora entrò anche l'altro discepolo che era giunto prima al sepolcro, e vide e credette. | 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : |
9 Perchè ancora non sapevano la Scrittura, ch'egli doveva risuscitare dai morti. | 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. |
10 I discepoli dunque se ne andarono di nuovo a casa. | 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
|
11 Maria, invece, piangente, se ne stava fuori presso il sepolcro. Mentre dunque piangeva, si chinò per guardare dentro al sepolcro | 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : |
12 e vide due angeli vestiti di bianco, seduti là dov'era stato posto il corpo di Gesù, uno a capo e l'altro ai piedi. | 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. |
13 Ed essi le dissero: «Donna, perchè piangi?». Ella rispose loro: «Perchè hanno preso il mio Signore, e non so dove l'abbiano posto». | 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. |
14 Nel dir questo si voltò indietro e vide ritto in piedi Gesù, senza però conoscere ch'era Gesù. | 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. |
15 Gesù le domandò: «Donna, perchè piangi? Chi cerchi?». Ella, credendolo l'ortolano, gli rispose: «Signore, se tu l'hai portato via, dimmi ove l'hai messo ed io lo prenderò». | 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. |
16 Gesù le disse: «Maria!». Ed ella, voltatasi, esclamò: «Rabboni» (che significa "Maestro"). | 16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). |
17 Gesù le disse: «Non mi toccare, perchè non sono ancora salito al Padre mio. Va' dai miei fratelli, e di' loro che salgo al Padre mio e Padre vostro, Dio mio e Dio vostro». | 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. |
18 Maria Maddalena andò ad annunziare ai discepoli che aveva veduto il Signore e le aveva detto queste cose. | 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
|
19 Venuta la sera di quel giorno, il primo della settimana, essendo, per paura dei Giudei, chiuse le porte del luogo dove si trovavano i discepoli, venne Gesù e fermatosi in mezzo disse: «La pace sia con voi!». | 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. |
20 Dopo di che mostrò loro le mani ed il costato. I discepoli vedendo il Signore gioirono. | 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. |
21 Gesù poi aggiunse: «La pace sia con voi! Come il Padre ha mandato me, anch'io mando voi». | 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. |
22 E detto questo, soffiò su loro, e disse: «Ricevete lo Spirito Santo. | 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : |
23 A chi rimetterete i peccati, saranno rimessi, e da chi li riterrete, saranno ritenuti». | 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. |
24 Ma Tommaso poi, chiamato Didimo, uno dei Dodici, non era con loro, quando venne Gesù. | 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. |
25 Gli altri discepoli però gli dissero: «Abbiamo visto il Signore». Ma egli rispose: «Se non gli vedo nelle mani il foro dei chiodi, e non metto il mio dito nel posto dei chiodi, e non metto la mia mano nel suo costato, non credo». | 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
|
26 Otto giorni dopo, i discepoli si trovarono di nuovo là dentro e Tommaso era con loro. Gesù venne a porte chiuse, e presentatosi in mezzo a loro, disse: «La pace sia con voi». | 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. |
27 Poi rivoltosi a Tommaso soggiunse: «Metti qua il tuo dito e guarda le mie mani! Accosta anche la tua mano e mettila nel mio costato; e non voler essere incredulo, ma fedele». | 27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. |
28 Tommaso gli rispose: «Signore mio e Dio mio!». | 28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus. |
29 Soggiunse Gesù: «Tommaso, hai creduto perchè hai visto; beati coloro che hanno creduto e non videro». | 29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. |
30 Ora Gesù fece alla presenza dei suoi discepoli molti miracoli, che non sono scritti in questo libro; | 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. |
31 ma queste cose sono scritte affinchè crediate che Gesù è il Cristo, Figliuol di Dio, e credendo abbiate nel suo nome la vita. | 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. |