Samuelis I 8
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. | 1 ויהי כאשר זקן שמואל וישם את בניו שפטים לישראל |
2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee. | 2 ויהי שם בנו הבכור יואל ושם משנהו אביה שפטים בבאר שבע |
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium. | 3 ולא הלכו בניו בדרכו ויטו אחרי הבצע ויקחו שחד ויטו משפט |
4 Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama | 4 ויתקבצו כל זקני ישראל ויבאו אל שמואל הרמתה |
5 dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”. | 5 ויאמרו אליו הנה אתה זקנת ובניך לא הלכו בדרכיך עתה שימה לנו מלך לשפטנו ככל הגוים |
6 Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “ Da nobis regem, ut iudicet nos ”. Et oravit Samuel ad Dominum. | 6 וירע הדבר בעיני שמואל כאשר אמרו תנה לנו מלך לשפטנו ויתפלל שמואל אל יהוה |
7 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. | 7 ויאמר יהוה אל שמואל שמע בקול העם לכל אשר יאמרו אליך כי לא אתך מאסו כי אתי מאסו ממלך עליהם |
8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. | 8 ככל המעשים אשר עשו מיום העלתי אתם ממצרים ועד היום הזה ויעזבני ויעבדו אלהים אחרים כן המה עשים גם לך |
9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ”. | 9 ועתה שמע בקולם אך כי העד תעיד בהם והגדת להם משפט המלך אשר ימלך עליהם |
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, | 10 ויאמר שמואל את כל דברי יהוה אל העם השאלים מאתו מלך |
11 et ait: “ Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; | 11 ויאמר זה יהיה משפט המלך אשר ימלך עליכם את בניכם יקח ושם לו במרכבתו ובפרשיו ורצו לפני מרכבתו |
12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum. | 12 ולשום לו שרי אלפים ושרי חמשים ולחרש חרישו ולקצר קצירו ולעשות כלי מלחמתו וכלי רכבו |
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas. | 13 ואת בנותיכם יקח לרקחות ולטבחות ולאפות |
14 Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. | 14 ואת שדותיכם ואת כרמיכם וזיתיכם הטובים יקח ונתן לעבדיו |
15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. | 15 וזרעיכם וכרמיכם יעשר ונתן לסריסיו ולעבדיו |
16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo. | 16 ואת עבדיכם ואת שפחותיכם ואת בחוריכם הטובים ואת חמוריכם יקח ועשה למלאכתו |
17 Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. | 17 צאנכם יעשר ואתם תהיו לו לעבדים |
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ”. | 18 וזעקתם ביום ההוא מלפני מלככם אשר בחרתם לכם ולא יענה יהוה אתכם ביום ההוא |
19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos, | 19 וימאנו העם לשמע בקול שמואל ויאמרו לא כי אם מלך יהיה עלינו |
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ”. | 20 והיינו גם אנחנו ככל הגוים ושפטנו מלכנו ויצא לפנינו ונלחם את מלחמתנו |
21 Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. | 21 וישמע שמואל את כל דברי העם וידברם באזני יהוה |
22 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem eorum et constitue super eos regem ”. Et ait Samuel ad viros Israel: “ Vadat unusquisque in civitatem suam ”. | 22 ויאמר יהוה אל שמואל שמע בקולם והמלכת להם מלך ויאמר שמואל אל אנשי ישראל לכו איש לעירו |