1 Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “ Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ”. | 1 وصعد ناحاش العموني ونزل على يابيش جلعاد. فقال جميع اهل يابيش لناحاش اقطع لنا عهدا فنستعبد لك. |
2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: “ In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel ”. | 2 فقال لهم ناحاش العموني بهذا اقطع لكم. بتقوير كل عين يمنى لكم وجعل ذلك عارا على جميع اسرائيل. |
3 Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “ Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te ”. | 3 فقال له شيوخ يابيش اتركنا سبعة ايام فنرسل رسلا الى جميع تخوم اسرائيل. فان لم يوجد من يخلّصنا نخرج اليك. |
4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
| 4 فجاء الرسل الى جبعة شاول وتكلموا بهذا الكلام في آذان الشعب فرفع كل الشعب اصواتهم وبكوا. |
5 Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “ Quid habet populus quod plorat? ”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. | 5 واذا بشاول آت وراء البقر من الحقل. فقال شاول ما بال الشعب يبكون. فقصّوا عليه كلام اهل يابيش. |
6 Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. | 6 فحلّ روح الله على شاول عندما سمع هذا الكلام وحمي غضبه جدا. |
7 Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “ Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. | 7 فاخذ فدان بقر وقطّعه وارسل الى كل تخوم اسرائيل بيد الرسل قائلا من لا يخرج وراء شاول ووراء صموئيل فهكذا يفعل ببقره. فوقع رعب الرب على الشعب فخرجوا كرجل واحد. |
8 Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia. | 8 وعدّهم في بازق فكان بنو اسرائيل ثلاث مئة الف ورجال يهوذا ثلاثين الفا. |
9 Et dixit nuntiis, qui venerant: “ Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol ”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt | 9 وقالوا للرسل الذين جاءوا هكذا تقولون لاهل يابيش جلعاد. غدا عندما تحمى الشمس يكون لكم خلاص. فأتى الرسل واخبروا اهل يابيش ففرحوا. |
10 et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis ”.
| 10 وقال اهل يابيش غدا نخرج اليكم فتفعلون بنا حسب كل ما يحسن في اعينكم |
11 Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
| 11 وكان في الغد ان شاول جعل الشعب ثلاث فرق ودخلوا في وسط المحلّة عند سحر الصبح وضربوا العمونيين حتى حمي النهار. والذين بقوا تشتتوا حتى لم يبق منهم اثنان معا. |
12 Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”. | 12 وقال الشعب لصموئيل من هم الذين يقولون هل شاول يملك علينا. ائتوا بالرجال فنقتلهم. |
13 Et ait Saul: “ Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”. | 13 فقال شاول لا يقتل احد في هذا اليوم لانه في هذا اليوم صنع الرب خلاصا في اسرائيل |
14 Dixit autem Samuel ad populum: “ Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum ”.
| 14 وقال صموئيل للشعب هلموا نذهب الى الجلجال ونجدد هناك المملكة. |
15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.
| 15 فذهب كل الشعب الى الجلجال وملّكوا هناك شاول امام الرب في الجلجال وذبحوا هناك ذبائح سلامة امام الرب وفرح هناك شاول وجميع رجال اسرائيل جدا |