Apocalisse 19
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: “ Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro, | 1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium : Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est : |
2 quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, etvindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”. | 2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. |
3 Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saeculasaeculorum! ”. | 3 Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum. |
4 Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraveruntDeum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”. | 4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluja. |
5 Et vox de throno exivit dicens: “ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ”. | 5 Et vox de throno exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timetis eum pusilli et magni. |
6 Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicutvocem tonitruum magnorum dicentium: “ Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. | 6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluja : quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. |
7 Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. | 7 Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. |
8 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enimiustificationes sunt sanctorum ”. | 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. |
9 Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”.Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”. | 9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad c?nam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei vera sunt. |
10 Et cecidi ante pedes eius,ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum etfratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu estspiritus prophetiae ”. | 10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide ne feceris : conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ. |
11 Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum,vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. | 11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. |
12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa,habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; | 12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. |
13 et vestitus veste aspersasanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. | 13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei. |
14 Et exercitus, qui sunt in caelo,sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. | 14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. |
15 Et de ore ipsiusprocedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virgaferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. | 15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. |
16 Et habetsuper vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominusdominorum. | 16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium. |
17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibusavibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnamDei, | 17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli : Venite, et congregamini ad c?nam magnam Dei : |
18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium etcarnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum etpusillorum ac magnorum ”. | 18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. |
19 Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendumproelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. | 19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. |
20 Etapprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa,quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginemeius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. | 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure : |
21 Et ceterioccisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnesaves saturatae sunt carnibus eorum. | 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum. |