1 Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: “ Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te ”. | 1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam. |
2 Quibus ille respondit: “ Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis. | 2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis. |
3 Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium? ”.
| 3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium ? |
4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: “ Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse ”. | 4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. |
5 Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “ Obsecro, ut me transire permittatis ”, dicebant ei Galaaditae: “ Numquid Ephrathaeus es? ”. Quo dicente: “ Non sum ”, | 5 Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditæ : Numquid Ephrathæus es ? quo dicente : Non sum : |
6 interrogabant eum: “ Dic ergo: Scibboleth ” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “ Sibboleth ”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia.
| 6 interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
|
7 Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.
| 7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
|
8 Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem. | 8 Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem : |
9 Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; | 9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël : |
10 mortuusque est ac sepultus in Bethlehem.
| 10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem. |
11 Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis; | 11 Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis : |
12 mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon.
| 12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon. |
13 Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites. | 13 Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites : |
14 Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; | 14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis : |
15 mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite.
| 15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec. |