Lettera agli Ebrei 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei, | 1 لان ملكي صادق هذا ملك ساليم كاهن الله العلي الذي استقبل ابراهيم راجعا من كسرة الملوك وباركه |
2 cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, | 2 الذي قسم له ابراهيم عشرا من كل شيء. المترجم اولا ملك البر ثم ايضا ملك ساليم اي ملك السلام |
3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. | 3 بلا اب بلا ام بلا نسب. لا بداءة ايام له ولا نهاية حياة بل هو مشبه بابن الله هذا يبقى كاهنا الى الابد. |
4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha. | 4 ثم انظروا ما اعظم هذا الذي اعطاه ابراهيم رئيس الآباء عشرا ايضا من راس الغنائم. |
5 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; | 5 واما الذين هم من بني لاوي الذين يأخذون الكهنوت فلهم وصية ان يعشروا الشعب بمقتضى الناموس اي اخوتهم مع انهم قد خرجوا من صلب ابراهيم. |
6 hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit. | 6 ولكن الذي ليس له نسب منهم قد عشّر ابراهيم وبارك الذي له المواعيد |
7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. | 7 وبدون كل مشاجرة الاصغر يبارك من الاكبر. |
8 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit. | 8 وهنا اناس مائتون يأخذون عشرا واما هناك فالمشهود له بانه حيّ. |
9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est; | 9 حتى اقول كلمة ان لاوي ايضا الآخذ الاعشار قد عشّر بابراهيم. |
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. | 10 لانه كان بعد في صلب ابيه حين استقبله ملكي صادق |
11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? | 11 فلو كان بالكهنوت اللاوي كمال. اذ الشعب اخذ الناموس عليه. ماذا كانت الحاجة بعد الى ان يقوم كاهن آخر على رتبة ملكي صادق ولا يقال على رتبة هرون. |
12 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. | 12 لانه ان تغيّر الكهنوت فبالضرورة يصير تغيّر للناموس ايضا. |
13 De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; | 13 لان الذي يقال عنه هذا كان شريكا في سبط آخر لم يلازم احد منه المذبح. |
14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. | 14 فانه واضح ان ربنا قد طلع من سبط يهوذا الذي لم يتكلم عنه موسى شيئا من جهة الكهنوت. |
15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, | 15 وذلك اكثر وضوحا ايضا ان كان على شبه ملكي صادق يقوم كاهن آخر |
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, | 16 قد صار ليس بحسب ناموس وصية جسدية بل بحسب قوة حياة لا تزول. |
17 testimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”. | 17 لانه يشهد انك كاهن الى الابد على رتبة ملكي صادق |
18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, | 18 فانه يصير ابطال الوصية السابقة من اجل ضعفها وعدم نفعها. |
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. | 19 اذ الناموس لم يكمل شيئا. ولكن يصير ادخال رجاء افضل به نقترب الى الله. |
20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, | 20 وعلى قدر ما انه ليس بدون قسم. |
21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”, | 21 لان اولئك بدون قسم قد صاروا كهنة واما هذا فبقسم من القائل له اقسم الرب ولن يندم انت كاهن الى الابد على رتبة ملكي صادق. |
22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus. | 22 على قدر ذلك قد صار يسوع ضامنا لعهد افضل. |
23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; | 23 واولئك قد صاروا كهنة كثيرين من اجل منعهم بالموت عن البقاء. |
24 hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; | 24 واما هذا فمن اجل انه يبقى الى الابد له كهنوت لا يزول. |
25 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. | 25 فمن ثم يقدر ان يخلّص ايضا الى التمام الذين يتقدمون به الى الله اذ هو حيّ في كل حين ليشفع فيهم. |
26 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; | 26 لانه كان يليق بنا رئيس كهنة مثل هذا قدوس بلا شر ولا دنس قد انفصل عن الخطاة وصار اعلى من السموات |
27 qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. | 27 الذي ليس له اضطرار كل يوم مثل رؤساء الكهنة ان يقدم ذبائح اولا عن خطايا نفسه ثم عن خطايا الشعب لانه فعل هذا مرة واحدة اذ قدم نفسه. |
28 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum. | 28 فان الناموس يقيم اناسا بهم ضعف رؤساء كهنة واما كلمة القسم التي بعد الناموس فتقيم ابنا مكملا الى الابد |