1 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, | 1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : |
2 pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. | 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate : |
3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, | 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, |
4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. | 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. |
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, | 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus : |
6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; | 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis : |
7 in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
| 7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. |
8 Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione; | 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. |
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa, | 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa : |
10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
| 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. |
11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione; | 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione. |
12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate. | 12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio. |
13 Adam enim primus formatus est, deinde Eva; | 13 Adam enim primus formatus est : deinde Heva : |
14 et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. | 14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit. |
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.
| 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. |