1 Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae, | 1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, |
2 Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
| 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
|
3 Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent | 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, |
4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide; | 4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. |
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, | 5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. |
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, | 6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, |
7 volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.
| 7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. |
8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, | 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur : |
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, | 9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, |
10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, | 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, |
11 secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
| 11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
|
12 Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, | 12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio : |
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; | 13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. |
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
| 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. |
15 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, | 15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. |
16 sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
| 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. |
17 Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
| 17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|
18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam | 18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, |
19 habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; | 19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt : |
20 ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
| 20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. |