1 Cecidit autem sors tribui Manasse — ipse est enim pri mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan. | 1 وكانت القرعة لسبط منسّى. لانه هو بكر يوسف. لماكير بكر منسّى ابي جلعاد لانه كان رجل حرب وكانت جلعاد وباشان له. |
2 Et reliqui filiorum Manasse acceperunt iuxta familias suas: filii Abiezer et filii Helec et filii Asriel et filii Sechem et filii Hepher et filii Semida: isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per cognationes suas. | 2 وكانت لبني منسّى الباقين حسب عشائرهم. لبني ابيعزر ولبني حالق ولبني اسريئيل ولبني شكم ولبني حافر ولبني شميداع هؤلاء هم بنو منسّى بن يوسف الذكور حسب عشائرهم. |
3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa. | 3 واما صلفحاد بن حافر بن جلعاد بن ماكير بن منسّى فلم يكن له بنون بل بنات. وهذه اسماء بناته محلة ونوعة وحجلة وملكة وترصة. |
4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum ”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. | 4 فتقدمن امام العازار الكاهن وامام يشوع بن نون وامام الرؤساء وقلن. الرب أمر موسى ان يعطينا نصيبا بين اخوتنا. فاعطاهنّ حسب قول الرب نصيبا بين اخوة ابيهنّ. |
5 Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem. | 5 فاصاب منسّى عشر حصص ما عدا ارض جلعاد وباشان التي في عبر الاردن. |
6 Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant.
| 6 لان بنات منسّى اخذن نصيبا بين بنيه وكانت ارض جلعاد لبني منسّى الباقين. |
7 Fuitque terminus Manasse ab Aser: Machmethath, quae respicit Sichem et egreditur ad dextram in Iasib apud fontem Thapphuae. | 7 وكان تخم منسّى من اشير الى المكمتة التي مقابل شكيم وامتد التخم نحو اليمين الى سكان عين تفوح. |
8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim. | 8 كان لمنسّى ارض تفوح. واما تفوح الى تخم منسّى هي لبني افرايم. |
9 Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare, | 9 ونزل التخم الى وادي قانة جنوبي الوادي. هذه مدن افرايم بين مدن منسّى. وتخم منسّى شمالي الوادي وكانت مخارجه عند البحر. |
10 ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente. | 10 من الجنوب لافرايم ومن الشمال لمنسّى وكان البحر تخمه. ووصل الى اشير شمالا والى يساكر نحو الشروق. |
11 Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. | 11 وكان لمنسّى في يساكر وفي اشير بيت شان وقراها ويبلعام وقراها وسكان دور وقراها وسكان عين دور وقراها وسكان تعنك وقراها وسكان مجدّو وقراها المرتفعات الثلاث. |
12 Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista. | 12 ولم يقدر بنو منسّى ان يملكوا هذه المدن فعزم الكنعانيون على السكن في تلك الارض. |
13 Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos.
| 13 وكان لما تشدد بنو اسرائيل انهم جعلوا الكنعانيين تحت الجزية ولم يطردوهم طردا |
14 Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “ Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus? ”. | 14 وكلم بنو يوسف يشوع قائلين. لماذا اعطيتني قرعة واحدة وحصّة واحدة نصيبا وانا شعب عظيم لانه الى الآن قد باركني الرب. |
15 Ad quos Iosue ait: “ Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim ”. | 15 فقال لهم يشوع ان كنت شعبا عظيما فاصعد الى الوعر واقطع لنفسك هناك في ارض الفرزّيين والرفائيين. اذا ضاق عليك جبل افرايم. |
16 Cui responderunt filii Ioseph: “ Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel ”. | 16 فقال بنو يوسف لا يكفينا الجبل. ولجميع الكنعانيين الساكنين في ارض الوادي مركبات حديد. للذين في بيت شان وقراها وللذين في وادي يزرعيل. |
17 Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, | 17 فكلم يشوع بيت يوسف افرايم ومنسّى قائلا. انت شعب عظيم ولك قوة عظيمة لا تكون لك قرعة واحدة. |
18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis ”.
| 18 بل يكون لك الجبل لانه وعر فتقطعه وتكون لك مخارجه. فتطرد الكنعانيين لان لهم مركبات حديد لانهم اشداء |