1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his,qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, | 1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne : |
2 utconsolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitiasplenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, | 2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu : |
3 in quo suntomnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. | 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
|
4 Hoc dico, ut nemo vosdecipiat in subtilitate sermonum. | 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. |
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spirituvobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae inChristum est, fidei vestrae.
| 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. |
6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, | 6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, |
7 radicati etsuperaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes ingratiarum actione. | 7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. |
8 Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanemfallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundumChristum; | 8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum : |
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, | 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : |
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis; | 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis : |
11 inquo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporiscarnis, in circumcisione Christi; | 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi : |
12 consepulti ei in baptismo, in quo etconresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; | 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. |
13 et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae,convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, | 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : |
14 delens, quod adversumnos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit demedio affigens illud cruci; | 14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci : |
15 exspolians principatus et potestates traduxitconfidenter, triumphans illos in semetipso.
| 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
|
16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi autneomeniae aut sabbatorum, | 16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum : |
17 quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. | 17 quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi. |
18 Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorumpropter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae | 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, |
19 et nontenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum etcompaginatum crescit in augmentum Dei.
| 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. |
20 Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes inmundo decretis subicimini: | 20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ? |
21 “ Ne tetigeris neque gustaveris nequecontrectaveris ”, | 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis : |
22 quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundumpraecepta et doctrinas hominum? | 22 quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum : |
23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiaein superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo adsaturitatem carnis.
| 23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. |