1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeamambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
| 1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. |
2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. | 2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. |
3 Dixerunt ergo adeum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tuivideant opera tua, quae facis. | 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. |
4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaeritipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”. | 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. |
5 Neque enimfratres eius credebant in eum. | 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum. |
6 Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondumadest, tempus autem vestrum semer est paratum. | 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. |
7 Non potest mundus odisse vos;me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. | 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. |
8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meumtempus nondum impletum est ”. | 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. |
9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit inGalilaea.
| 9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
|
10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, nonmanifeste sed quasi in occulto. | 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. |
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo etdicebant: “ Ubi est ille? ”. | 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? |
12 Et murmur multus de eo erat in turba. Aliiquidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducitturbam! ”. | 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. |
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
| 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
|
14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. | 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. |
15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum nondidicerit? ”. | 15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? |
16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non estmea sed eius, qui misit me. | 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. |
17 Si quis voluerit voluntatem eius facere,cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. | 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. |
18 Qui asemetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius,qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. | 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. |
19 Nonne Moysesdedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. | 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? |
20 Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”. | 20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? |
21 Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini. | 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : |
22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed expatribus — et in sabbato circumciditis hominem. | 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. |
23 Si circumcisionem accipithomo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totumhominem sanum feci in sabbato? | 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? |
24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiudicium iudicate ”.
| 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
|
25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaeruntinterficere? | 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? |
26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid verecognoverunt principes quia hic est Christus? | 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? |
27 Sed hunc scimus unde sit,Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”. | 27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. |
28 Clamavit ergo docens intemplo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso nonveni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. | 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. |
29 Ego scio eum, quia abipso sum, et ipse me misit ”. | 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. |
30 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemomisit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. | 30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. |
31 De turba autem multicrediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signafaciet quam quae hic fecit? ”.
| 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? |
32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices etpharisaei ministros, ut apprehenderent eum. | 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. |
33 Dixit ergo Iesus: “ Adhucmodicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. | 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. |
34 Quaeretis me et noninvenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”. | 34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. |
35 Dixerunt ergo Iudaeiad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid indispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? | 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? |
36 Quis est hic sermo,quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos nonpotestis venire”? ”.
| 36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
|
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens:“ Si quis sitit, veniat ad me et bibat, | 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. |
38 qui credit in me. Sicut dixitScriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”. | 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. |
39 Hoc autem dixit deSpiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus,quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
| 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
|
40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est verepropheta! ”; | 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta. |
41 alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autemdicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit? | 41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ? |
42 Nonne Scriptura dixit: “Exsemine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”. | 42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? |
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
| 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. |
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illummanus. | 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. |
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eisilli: “ Quare non adduxistis eum? ”. | 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? |
46 Responderunt ministri: “ Numquamsic locutus est homo ”. | 46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. |
47 Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vosseducti estis? | 47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ? |
48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut expharisaeis? | 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ? |
49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”. | 49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. |
50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: | 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : |
51 “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius etcognoverit quid faciat? ”. | 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? |
52 Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tuex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”. | 52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. |
53 Etreversi sunt unusquisque in domum suam.
| 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. |