1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes,quae paraverant, aromata. | 1 ובאחד בשבת לפני עלות השחר באו אל הקבר ותביאינה את הסמים אשר הכינו ועמהן עוד אחרות |
2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; | 2 וימצאו את האבן גלולה מן הקבר |
3 etingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. | 3 ותבאנה פנימה ולא מצאו את גוית האדון ישוע |
4 Et factum est, dum mentehaesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. | 4 ויהי הנה נבכות על הדבר הזה והנה שני אנשים עמדו עליהן ולבושיהם מזהירים |
5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quidquaeritis viventem cum mortuis? | 5 ויפל פחד עליהן ותקדנה אפים ארצה ויאמרו אליהן מה תבקשנה את החי אצל המתים |
6 Non est hic, sed surrexit. Recordaminiqualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, | 6 איננו פה כי קם זכרנה את אשר דבר אליכן בעוד היותו בגליל לאמר |
7 dicens: “OportetFilium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertiaresurgere” ”. | 7 כי צריך בן האדם להמסר לידי אנשים חטאים ולהצלב וביום השלישי קום יקום |
8 Et recordatae sunt verborum eius | 8 ותזכרנה את דבריו |
9 et regressae a monumentonuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. | 9 ותשבנה מן הקבר ותגדנה את כל הדברים האלה לעשתי העשר ולכל האחרים |
10 Erat autem MariaMagdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostoloshaec. | 10 ומרים המגדלית ויוחנה ומרים אם יעקב והאחרות אשר עמהן הנה היו המדברות אל השליחים את הדברים האלה |
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebantillis. | 11 ויהיו דבריהן כדברי ריק בעיניהם ולא האמינו להן |
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videtlinteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
| 12 ופטרוס קם וירץ אל הקבר וישקף ולא ראה כי אם התכריכים מנחים שם וישב למקומו משתומם על הנהיה |
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatiostadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; | 13 והנה שנים מהם היו הלכים בעצם היום הזה אל כפר הרחק מירושלים כששים ריס ושמו עמאוס |
14 et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus, quae acciderant. | 14 והם נדברו איש אל רעהו על כל הקרות האלה |
15 Et factum est, dum fabularentur etsecum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; | 15 ויהי בדברם ובהתוכחם יחד ויגש ישוע אף הוא וילך אתם |
16 oculi autemillorum tenebantur, ne eum agnoscerent. | 16 ועיניהם נאחזו ולא יכירהו |
17 Et ait ad illos: “ Qui sunt hisermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes. | 17 ויאמר אליהם מה המה הדברים האלה אשר אתם נשאים ונתנים בהם יחדו בדרך ופניכם זעפים |
18 Etrespondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es inIerusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”. | 18 ויען האחד אשר שמו קליופס ויאמר אליו האתה לבדך גר בירושלים ואינך ידע את הקרת בה בימים האלה |
19 Quibusille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuitvir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; | 19 ויאמר אליהם ומה המה ויגידו אליו מעשה ישוע הנצרי אשר היה איש נביא גבור בפעל ובאמר לפני האלהים ולפני כל העם |
20 et quomodoeum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis etcrucifixerunt eum. | 20 ואת אשר כהנינו הגדולים וזקנינו הסגירהו למשפט מות ויצלבהו |
21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel;at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. | 21 ואנחנו חכינו כי הוא העתיד לגאל את ישראל ועתה בכל זאת היום יום שלישי מאז נעשו אלה |
22 Sed etmulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt admonumentum | 22 והנה גם נשים מקרבנו החרידנו אשר קדמו בבקר לבא לקבר |
23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionemangelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. | 23 ולא מצאו את גויתו ותבאנה ותאמרנה כי ראו גם מראה מלאכים האמרים כי הוא חי |
24 Et abierunt quidam ex nostris admonumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”.
| 24 וילכו אנשים משלנו אל הקבר וימצאו כאשר אמרו הנשים ואותו לא ראו |
25 Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus,quae locuti sunt Prophetae! | 25 ויאמר אליהם הוי חסרי דעת וכבדי לב מהאמין בכל אשר דברו הנביאים |
26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare ingloriam suam? ”. | 26 הלא על המשיח היה לסבל את כל זאת ולבוא אל כבודו |
27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabaturillis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. | 27 ויחל ממשה ומכל הנביאים ויבאר להם את כל הכתובים הנאמרים עליו |
28 Et appropinquaveruntcastello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. | 28 ויקרבו אל הכפר אשר הם הלכים שמה וישם פניו כהלך לו לדרכו |
29 Et coegerunt illumdicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis. | 29 ויפצרו בו לאמר שבה אתנו כי עת ערב הגיע ונטה היום ויבא הביתה לשבת אתם |
30 Et factum est, dum recumberet cumillis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. | 30 ויהי כאשר הסב עמהם ויקח את הלחם ויברך ויבצע ויתן להם |
31 Et apertisunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. | 31 ותפקחנה עיניהם ויכירהו והוא חמק עבר מעיניהם |
32 Et dixerunt adinvicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in viaet aperiret nobis Scripturas? ”. | 32 ויאמרו איש אל רעהו הלא היה בער לבבנו בקרבנו בדברו אלינו בדרך ויפתח לנו את הכתובים |
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt inIerusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, | 33 ויקומו בשעה ההיא וישובו ירושלים וימצאו את עשתי העשר ואת אשר אתם נקהלים יחד |
34 dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”. | 34 האמרים אכן קם האדון מן המתים ונראה אל שמעון |
35 Et ipsinarrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractionepanis.
| 35 ויספרו גם הם את אשר נעשה להם בדרך ואיך הכירהו בבציעת הלחם |
36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Paxvobis! ”. | 36 עודם מדברים כדברים האלה והוא ישוע עמד בתוכם ויאמר אליהם שלום לכם |
37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. | 37 והמה חתו ונבעתו ויחשבו כי רוח ראו |
38 Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cordavestra? | 38 ויאמר אליהם מה זה אתם נבהלים ועל מה זה מחשבות עלות בלבבכם |
39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me etvidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”. | 39 ראו את ידי ואת רגלי כי אנכי הוא משוני וראו כי רוח אין לו בשר ועצמות כאשר אתם ראים שיש לי |
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. | 40 ואחרי אמרו את זאת הראה אתם את ידיו ואת רגליו |
41 Adhuc autem illis noncredentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quodmanducetur? ”. | 41 והם עוד לא האמינו משמחה ותמהו ויאמר אליהם היש לכם פה דבר אכל |
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi. | 42 ויתנו לפניו חלק דג צלוי ומעט צוף דבש |
43 Et sumens,coram eis manducavit.
| 43 ויקח ויאכל לעיניהם |
44 Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhucessem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in LegeMoysis et Prophetis et Psalmis de me ”. | 44 ויאמר אליהם אלה הם הדברים אשר דברתי אליכם בעוד היותי עמכם כי המלא ימלא כל הכתוב עלי בתורת משה ובנביאים ובתהלים |
45 Tunc aperuit illis sensum, utintellegerent Scripturas. | 45 אז פתח את לבבם להבין את הכתובים |
46 Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum patiet resurgere a mortuis die tertia, | 46 ויאמר אליהם כן כתוב וכן נגזר אשר יענה המשיח ויקום מן המתים ביום השלישי |
47 et praedicari in nomine eius paenitentiamin remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. | 47 ואשר תקרא בשמו תשובה וסליחת החטאים בכל הגוים החל מירושלים |
48 Vosestis testes horum. | 48 ואתם עדים בזאת |
49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autemsedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
| 49 והנני שולח עליכם את הבטחת אבי ואתם שבו בעיר ירושלים עד כי תלבשו עז ממרום |
50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis,benedixit eis. | 50 ויוליכם מחוץ לעיר עד בית היני וישא את ידיו ויברכם |
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis etferebatur in caelum. | 51 ויהי בברכו אתם ויפרד מאתם וינשא השמימה |
52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalemcum gaudio magno | 52 והם השתחוו לו וישובו לירושלים בשמחה גדולה |
53 et erant semper in templo benedicentes Deum.
| 53 ויהיו תמיד במקדש מהללים ומברכים את האלהים אמן |