Numeri 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam2et dixerunt: “ Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ”. Quod cum audisset Dominus3 erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra 4statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “ Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ”. Cumque fuissent egressi,5descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,6dixit ad eos:
“ Audite sermones meos!
Si quis fuerit inter vos propheta Domini,
in visione apparebo ei
vel per somnium loquar ad illum.
7At non talis servus meus Moyses,
qui in omni domo mea fidelissimus est!
8Ore enim ad os loquor ei,
et palam et non per aenigmata et figuras
Dominum videt!
Quare ergo non timuistis detrahere
servo meo Moysi? ”.
9Iratusque contra eos abiit,10nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix.
Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,11ait ad Moysen: “ Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,12ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ”.13Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “ Deus, obsecro, sana eam! ”.14Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”.15Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
16Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito