Osea 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Vitis frondosa Israel,
fructum producens sibi;
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,
iuxta ubertatem terrae suae
decoravit simulacra.
2Divisum est cor eorum,
nunc poenas solvent;
ipse confringet aras eorum,
depopulabitur simulacra eorum.
3Profecto nunc dicent:
“ Non est rex nobis;
non enim timemus Dominum,
et rex quid faciet nobis? ”.
4Loqui verba, iurare in vanum,
ferire foedus;
et germinabit quasi venenum ius
super sulcos agri.
5De vitulo Bethaven
trement habitatores Samariae;
quia luget super eum populus eius;
dum sacerdotes eius super eum
exsultant in gloria eius;
vere migrabit ab eo.
6Siquidem et ipse in Assyriam delatus est,
munus regi magno;
confusio Ephraim capiet,
et confundetur Israel in consilio suo.
7Perit Samaria,
rex eius quasi festuca super faciem aquae.
8Et disperdentur excelsa impietatis,
peccatum Israel;
spina et tribulus ascendet
super aras eorum,
et dicent montibus: “ Operite nos! ”
et collibus: “ Cadite super nos! ”.
9Ex diebus Gabaa peccavit Israel;
ibi perstiterunt.
Non comprehendet eos in Gabaa
proelium super filios iniquitatis?10“ Iuxta desiderium meum corripiam eos;
congregabuntur super eos populi,
cum corripientur propter duas iniquitates suas.11Ephraim vitula docta,
diligens trituram.
Et ego transivi super pulchritudinem colli eius;
iunxi Ephraim aratro,
arabit Iudas,
sarriet sibi Iacob.12Seminate vobis in iustitia,
metite secundum caritatem;
innovate vobis novale.
Tempus est requirendi Dominum,
donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.13Arastis impietatem,
iniquitatem messuistis,
comedistis frugem mendacii,
quia confisus es in curribus tuis,
in multitudine fortium tuorum.14Consurget tumultus in populo tuo,
et omnes munitiones tuae vastabuntur,
sicut vastavit Salman Betharbeel
in die proelii,
matre super filios allisa.15Sic faciet vobis Bethel
propter maximam nequitiam vestram.
Mane interibit rex Israel.
1234567891011121314
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito