Daniele 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionemcapitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quaelocutus est. | 1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait : |
2 Respondit Daniel et dixit: “ Videbam in visione mea nocte: etecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum, | 2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. |
3 et quattuor bestiaegrandes ascendebant de mari diversae inter se. | 3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se. |
4 Prima quasi leaena et alashabebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae sunt alae eius; et sublata est deterra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. | 4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei. |
5 Et eccebestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in oreeius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”. | 5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas. |
6 Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuorsuper se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei. | 6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. |
7 Posthoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atquemirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atquecomminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceterisbestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. | 7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem. |
8 Considerabam cornua,et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibusprimis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant incornu isto, et os loquens ingentia. | 8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. |
9 Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus. | 9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus. |
10 Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. | 10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt. |
11 Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur;et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditaesset ad comburendum igni; | 11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni : |
12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, ettempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus. | 12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus. |
13 Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; | 13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum. |
14 et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. | 14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur. |
15 Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitismei conturbaverunt me. | 15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. |
16 Accessi ad unum de assistentibus et veritatemquaerebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonumedocuit me: | 16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me : |
17 “Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna consurgent deterra; | 17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra. |
18 suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnumusque in saeculum et saeculum saeculorum”. | 18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum. |
19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilisvalde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius aerei,comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans, | 19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat : |
20 et de cornibusdecem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et cecideranttria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maiuserat ceteris. | 20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris. |
21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversussanctos et praevalebat eis, | 21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, |
22 donec venit Antiquus dierum et iudicium deditsanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. | 22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. |
23 Et sic ait:“Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis etdevorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam. | 23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. |
24 Porro cornuadecem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentiorerit prioribus et tres reges humiliabit | 24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. |
25 et sermones contra Excelsum loqueturet sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, ettradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; | 25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. |
26 etiudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usquein finem; | 26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. |
27 regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subteromne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternumest, et omnes reges servient ei et oboedient” ”. | 27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. |
28 Hucusque finis verbi.Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est inme; verbum autem in corde meo conservavi. | 28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi. |