1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron: | 1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron : |
2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino. | 2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. |
3 Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum, | 3 Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, |
4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis" ”.
| 4 bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis. |
5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino, | 5 Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret, |
6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius ”. | 6 ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus. |
7 Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ”.
| 7 Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
|
8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, | 8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo : |
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius. | 9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. |
10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. | 10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi : |
11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
| 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. |
12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum. | 12 Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. |
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; | 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni, |
14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.
| 14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
|
15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem; | 15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari, |
16 fecit quoque holocaustum secundum ritum | 16 fecit holocaustum, |
17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum.
| 17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini. |
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu. | 18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. |
19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris | 19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, |
20 posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari, | 20 posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare, |
21 pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
| 21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
|
22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. | 22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. |
23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; | 23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini : |
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.
| 24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. |