1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 1 وكلم الرب موسى قائلا |
2 “ Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis; | 2 خذ هرون وبنيه معه والثياب ودهن المسحة وثور الخطية والكبشين وسل الفطير |
3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi conventus ”. | 3 واجمع كل الجماعة الى باب خيمة الاجتماع. |
4 Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante fores tabernaculi conventus, | 4 ففعل موسى كما امره الرب. فاجتمعت الجماعة الى باب خيمة الاجتماع. |
5 ait: “ Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri ”.
| 5 ثم قال موسى للجماعة هذا ما امر الرب ان يفعل. |
6 Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua, | 6 فقدم موسى هرون وبنيه وغسلهم بماء. |
7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper ephod imposuit, | 7 وجعل عليه القميص ونطّقه بالمنطقة وألبسه الجبة وجعل عليه الرداء ونطّقه بزنّار الرداء وشدّه به. |
8 quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim. | 8 ووضع عليه الصدرة وجعل في الصدرة الاوريم والتّمّيم. |
9 Cidari quoque texit caput et super eam contra frontem posuit laminam auream, diadema sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| 9 ووضع العمامة على راسه ووضع على العمامة الى جهة وجهه صفيحة الذهب الاكليل المقدس كما امر الرب موسى. |
10 Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et sanctificavit ea. | 10 ثم اخذ موسى دهن المسحة ومسح المسكن وكل ما فيه وقدسه. |
11 Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. | 11 ونضح منه على المذبح سبع مرات ومسح المذبح وجميع آنيته والمرحضة وقاعدتها لتقديسها. |
12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit; | 12 وصب من دهن المسحة على راس هرون ومسحه لتقديسه. |
13 filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi.
| 13 ثم قدم موسى بني هرون والبسهم اقمصة ونطّقهم بمناطق وشدّ لهم قلانس كما امر الرب موسى |
14 Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas, | 14 ثم قدّم ثور الخطية ووضع هرون وبنوه ايديهم على راس ثور الخطية |
15 immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando. | 15 فذبحه واخذ موسى الدم وجعله على قرون المذبح مستديرا باصبعه وطهر المذبح ثم صبّ الدم الى اسفل المذبح وقدّسه تكفيرا عنه. |
16 Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; | 16 واخذ كل الشحم الذي على الاحشاء وزيادة الكبد والكليتين وشحمهما واوقده موسى على المذبح |
17 vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| 17 واما الثور جلده ولحمه وفرثه فاحرقه بنار خارج المحلّة كما امر الرب موسى |
18 Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas, | 18 ثم قدم كبش المحرقة فوضع هرون وبنوه ايديهم على راس الكبش. |
19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum. | 19 فذبحه ورشّ موسى الدم على المذبح مستديرا. |
20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni; | 20 وقطع الكبش الى قطعه واوقد موسى الراس والقطع والشحم. |
21 lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| 21 واما الاحشاء والاكارع فغسلها بماء واوقد موسى كل الكبش على المذبح. انه محرقة لرائحة سرور. وقود هو للرب. كما امر الرب موسى |
22 Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas. | 22 ثم قدّم الكبش الثاني كبش الملء فوضع هرون وبنوه ايديهم على راس الكبش. |
23 Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis. | 23 فذبحه واخذ موسى من دمه وجعل على شحمة اذن هرون اليمنى وعلى ابهام يده اليمنى وعلى ابهام رجله اليمنى. |
24 Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. | 24 ثم قدّم موسى بني هرون وجعل من الدم على شحم آذانهم اليمنى وعلى اباهم ايديهم اليمنى وعلى اباهم ارجلهم اليمنى. ثم رشّ موسى الدم على المذبح مستديرا. |
25 Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro. | 25 ثم اخذ الشحم الألية وكل الشحم الذي على الاحشاء وزيادة الكبد والكليتين وشحمهما والساق اليمنى |
26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, | 26 ومن سل الفطير الذي امام الرب اخذ قرصا واحدا فطيرا وقرصا واحدا من الخبز بزيت ورقاقة واحدة ووضعها على الشحم وعلى الساق اليمنى |
27 tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram Domino, | 27 وجعل الجميع على كفّي هرون وكفوف بنيه ورددها ترديدا امام الرب. |
28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino. | 28 ثم اخذها موسى عن كفوفهم واوقدها على المذبح فوق المحرقة. انها قربان ملء لرائحة سرور. وقود هي للرب. |
29 Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi. | 29 ثم اخذ موسى الصدر وردده ترديدا امام الرب من كبش الملء لموسى كان نصيبا كما امر الرب موسى. |
30 Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum.
| 30 ثم اخذ موسى من دهن المسحة ومن الدم الذي على المذبح ونضح على هرون وعلى ثيابه وعلى بنيه وعلى ثياب بنيه معه وقدّس هرون وثيابه وبنيه وثياب بنيه معه. |
31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “ Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; | 31 ثم قال موسى لهرون وبنيه اطبخوا اللحم لدى باب خيمة الاجتماع وهناك تأكلونه والخبز الذي في سل قربان الملء كما امرت قائلا هرون وبنوه يأكلونه. |
32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". | 32 والباقي من اللحم والخبز تحرقونه بالنار. |
33 De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis septem diebus usque ad diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio. | 33 ومن لدن باب خيمة الاجتماع لا تخرجون سبعة ايام الى يوم كمال ايام ملئكم لانه سبعة ايام يملأ ايديكم. |
34 Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in expiationem eorum. | 34 كما فعل في هذا اليوم قد امر الرب ان يفعل للتكفير عنكم. |
35 Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est ”.
| 35 ولدى باب خيمة الاجتماع تقيمون نهارا وليلا سبعة ايام وتحفظون شعائر الرب فلا تموتون لاني هكذا أمرت. |
36 Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum Moysi.
| 36 فعمل هرون وبنوه كل ما امر به الرب على يد موسى |