1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, | 1 وقال الرب لموسى كلم الكهنة بني هرون وقل لهم. لا يتنجس احد منكم لميت في قومه. |
2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque | 2 الا لاقربائه الاقرب اليه امه وابيه وابنه وابنته واخيه |
3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur. | 3 واخته العذراء القريبة اليه التي لم تصر لرجل. لاجلها يتنجس. |
4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
| 4 كزوج لا يتنجس باهله لتدنيسه. |
5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras. | 5 لا يجعلوا قرعة في رؤوسهم ولا يحلقوا عوارض لحاهم ولا يجرحوا جراحة في اجسادهم. |
6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
| 6 مقدسين يكونون لالههم ولا يدنسون اسم الههم لانهم يقرّبون وقائد الرب طعام الههم فيكونون قدسا. |
7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo. | 7 امرأة زانية او مدنّسة لا يأخذوا ولا يأخذوا امرأة مطلّقة من زوجها. لانه مقدس لالهه. |
8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
| 8 فتحسبه مقدسا لانه يقرب خبز الهك. مقدسا يكون عندك لاني قدوس انا الرب مقدسكم. |
9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
| 9 واذا تدنست ابنة كاهن بالزنى فقد دنست اباها. بالنار تحرق |
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet | 10 والكاهن الاعظم بين اخوته الذي صبّ على راسه دهن المسحة وملئت يده ليلبس الثياب لا يكشف راسه ولا يشق ثيابه |
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur. | 11 ولا يأتي الى نفس ميتة ولا يتنجس لابيه او امه |
12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
| 12 ولا يخرج من المقدس لئلا يدنس مقدس الهه. لان اكليل دهن مسحة الهه عليه. انا الرب. |
13 Virginem ducet uxorem; | 13 هذا يأخذ امرأة عذراء. |
14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem. | 14 اما الارملة والمطلقة والمدنسة والزانية فمن هؤلاء لا يأخذ بل يتخذ عذراء من قومه امرأة. |
15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ”.
| 15 ولا يدنس زرعه بين شعبه لاني انا الرب مقدسه |
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 16 وكلم الرب موسى قائلا. |
17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui; | 17 كلم هرون قائلا. اذا كان رجل من نسلك في اجيالهم فيه عيب فلا يتقدم ليقرّب خبز الهه. |
18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis, | 18 لان كل رجل فيه عيب لا يتقدم. لا رجل اعمى ولا اعرج ولا افطس ولا زوائدي |
19 si fracto pede vel manu, | 19 ولا رجل فيه كسر رجل او كسر يد |
20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos. | 20 ولا احدب ولا اكشم ولا من في عينه بياض ولا اجرب ولا اكلف ولا مرضوض الخصى. |
21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
| 21 كل رجل فيه عيب من نسل هرون الكاهن لا يتقدم ليقرّب وقائد الرب. فيه عيب لا يتقدم ليقرّب خبز الهه. |
22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis. | 22 خبز الهه من قدس الاقداس ومن القدس ياكل. |
23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”.
| 23 لكن الى الحجاب لا يأتي والى المذبح لا يقترب لان فيه عيبا لئلا يدنّس مقدسي. لاني انا الرب مقدّسهم. |
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.
| 24 فكلم موسى هرون وبنيه وكل بني اسرائيل |