Isaia 48
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Audite hoc, domus Iacob,
qui vocamini nomine Israel
et de aquis Iudae existis,
qui iuratis in nomine Domini
et Deum Israel invocatis
non in veritate neque in iustitia.
2De civitate enim sancta vocati sunt
et super Deum Israel constabiliti sunt;
Dominus exercituum nomen eius.
3Priora ex tunc annuntiavi,
et ex ore meo exierunt,
et audita feci ea;
repente operatus sum, et venerunt.
4Scivi enim quia durus es tu,
et nervus ferreus cervix tua,
et frons tua aerea.
5Praedixi tibi ex tunc;
antequam venirent, indicavi tibi,
ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec,
et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”.
6Quae audisti, vide omnia;
vos autem num annuntiabitis?
Audita facio tibi nova ex nunc
et occulta, quae nescis.
7Nunc creata sunt et non ex tunc,
et ante eorum diem, et non audisti ea,
ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”.
8Neque audisti neque cognovisti,
neque ex tunc aperta est auris tua;
scio enim quia praevaricans praevaricaris
et transgressor ex utero vocaris.
9Propter nomen meum longe faciam furorem meum
et propter laudem meam infrenabo me super te,
ne perdam te.10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum;
probavi te in camino paupertatis.11Propter me, propter me faciam,
ut non blasphemer;
et gloriam meam alteri non dabo.12Audi me, Iacob,
et Israel, quem ego vocavi;
ego, ego primus
et ego novissimus.13Manus mea fundavit terram,
et dextera mea expandit caelos;
ego voco eos, et stant simul.14Congregamini, omnes vos, et audite:
Quis de eis annuntiavit haec?
Dominus dilexit eum;
faciet voluntatem suam in Babylone
et brachium suum in Chaldaeis.15Ego, ego locutus sum et vocavi eum;
adduxi eum, et prospera fuit via eius.16Accedite ad me et audite hoc:
Non a principio in abscondito locutus sum;
ex tempore, antequam fieret, ibi eram;
et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.17Haec dicit Dominus,
redemptor tuus, Sanctus Israel:
Ego Dominus Deus tuus docens te utilia,
gubernans te in via, qua ambulas.18Utinam attendisses mandata mea!
Facta fuisset sicut flumen pax tua,
et iustitia tua sicut gurgites maris;19et fuisset quasi arena semen tuum,
et stirps uteri tui ut lapilli eius;
non interisset et non fuisset attritum
nomen eius a facie mea.
20Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis,
in voce exsultationis annuntiate;
auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae,
dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”.
21Non sitierunt, cum per desertum duceret eos;
aquam de petra produxit eis
et scidit petram, et fluxerunt aquae.
22Non est pax impiis, dicit Dominus.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito