Isaia 35
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium. | 1 יששום מדבר וציה ותגל ערבה ותפרח כחבצלת |
2 Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri. | 2 פרח תפרח ותגל אף גילת ורנן כבוד הלבנון נתן לה הדר הכרמל והשרון המה יראו כבוד יהוה הדר אלהינו |
3 Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. | 3 חזקו ידים רפות וברכים כשלות אמצו |
4 Dicite pusillanimis: “ Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos ”. | 4 אמרו לנמהרי לב חזקו אל תיראו הנה אלהיכם נקם יבוא גמול אלהים הוא יבוא וישעכם |
5 Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. | 5 אז תפקחנה עיני עורים ואזני חרשים תפתחנה |
6 Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine. | 6 אז ידלג כאיל פסח ותרן לשון אלם כי נבקעו במדבר מים ונחלים בערבה |
7 Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci. | 7 והיה השרב לאגם וצמאון למבועי מים בנוה תנים רבצה חציר לקנה וגמא |
8 Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam. | 8 והיה שם מסלול ודרך ודרך הקדש יקרא לה לא יעברנו טמא והוא למו הלך דרך ואוילים לא יתעו |
9 Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint, | 9 לא יהיה שם אריה ופריץ חיות בל יעלנה לא תמצא שם והלכו גאולים |
10 et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus. | 10 ופדויי יהוה ישבון ובאו ציון ברנה ושמחת עולם על ראשם ששון ושמחה ישיגו ונסו יגון ואנחה |