Isaia 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta, | 1 وحي من جهة وادي الرؤيا. فمالك انك صعدت جميعا على السطوح |
2 clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello; | 2 يا ملآنة من الجلبة المدينة العجاجة القرية المفتخرة. قتلاك ليس هم قتلى السيف ولا موتى الحرب. |
3 cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt. | 3 جميع رؤسائك هربوا معا. أسروا بالقسي. كل الموجودين بك أسروا معا. من بعيد فروا. |
4 Propterea dixi: “ Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei ”. | 4 لذلك قلت اقتصروا عني فابكي بمرارة. لا تلحوا بتعزيتي عن خراب بنت شعبي |
5 Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad montem. | 5 ان للسيد رب الجنود في وادي الرؤيا يوم شغب ودوس وارتباك. نقب سور وصراخ الى الجبل. |
6 Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum. | 6 فعيلام قد حملت الجعبة بمركبات رجال فرسان. وقير قد كشفت المجن. |
7 Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta. | 7 فتكون افضل اوديتك ملآنة مركبات والفرسان تصطف اصطفافا نحو الباب. |
8 Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus; | 8 ويكشف ستر يهوذا فتنظر في ذلك اليوم الى اسلحة بيت الوعر. |
9 et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris. | 9 ورأيتم شقوق مدينة داود انها صارت كثيرة وجمعتم مياه البركة السفلى. |
10 Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum; | 10 وعددتم بيوت اورشليم وهدمتم البيوت لتحصين السور. |
11 et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis. | 11 وصنعتم خندقا بين السورين لمياه البركة العتيقة. لكن لم تنظروا الى صانعه ولم تروا مصوره من قديم. |
12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum; | 12 ودعا السيد رب الجنود في ذلك اليوم الى البكاء والنوح والقرعة والتنطق بالمسح |
13 et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “ Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ”. | 13 فهوذا بهجة وفرح ذبح بقر ونحر غنم اكل لحم وشرب خمر. لناكل ونشرب لاننا غدا نموت. |
14 Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: “ Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! ”, dicit Dominus, Deus exercituum. | 14 فاعلن في اذنيّ رب الجنود لا يغفرنّ لكم هذا الاثم حتى تموتوا يقول السيد رب الجنود |
15 Haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii: | 15 هكذا قال السيد رب الجنود. اذهب ادخل الى هذا جليس الملك الى شبنا الذي على البيت. |
16 “Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?”. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi. | 16 مالك ههنا ومن لك ههنا حتى نقرت لنفسك ههنا قبرا ايها الناقر في العلو قبره الناحت لنفسه في الصخر مسكنا. |
17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens. | 17 هوذا الرب يطرحك طرحا يا رجل ويغطيك تغطية |
18 In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui. | 18 يلفك لف لفيفة كالكرة الى ارض واسعة الطرفين. هناك تموت وهناك تكون مركبات مجدك يا خزي بيت سيدك. |
19 Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te. | 19 واطردك من منصبك ومن مقامك يحطك |
20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae | 20 ويكون في ذلك اليوم اني ادعو عبدي الياقيم بن حلقيا |
21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae. | 21 والبسه ثوبك واشده بمنطقتك واجعل سلطانك في يده فيكون ابا لسكان اورشليم ولبيت يهوذا. |
22 Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. | 22 واجعل مفتاح بيت داود على كتفه فيفتح وليس من يغلق ويغلق وليس من يفتح. |
23 Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui. | 23 واثبته وتدا في موضع امين ويكون كرسي مجد لبيت ابيه. |
24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines etstirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras. | 24 ويعلقون عليه كل مجد بيت ابيه الفروع والقضبان كل آنية صغيرة من آنية الطسوس الى آنية القناني جميعا |
25 In die illa, dicitDominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, etfrangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”. | 25 في ذلك اليوم يقول رب الجنود يزول الوتد المثبت في موضع امين ويقطع ويسقط. ويباد الثقل الذي عليه لان الرب قد تكلم |