Cantico 8
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat? | 1 מי יתנך כאח לי יונק שדי אמי אמצאך בחוץ אשקך גם לא יבוזו לי |
2 Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. | 2 אנהגך אביאך אל בית אמי תלמדני אשקך מיין הרקח מעסיס רמני |
3 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me. | 3 שמאלו תחת ראשי וימינו תחבקני |
4 Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. | 4 השבעתי אתכם בנות ירושלם מה תעירו ומה תעררו את האהבה עד שתחפץ |
5 Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua. | 5 מי זאת עלה מן המדבר מתרפקת על דודה תחת התפוח עוררתיך שמה חבלתך אמך שמה חבלה ילדתך |
6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. | 6 שימני כחותם על לבך כחותם על זרועך כי עזה כמות אהבה קשה כשאול קנאה רשפיה רשפי אש שלהבתיה |
7 Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum. | 7 מים רבים לא יוכלו לכבות את האהבה ונהרות לא ישטפוה אם יתן איש את כל הון ביתו באהבה בוז יבוזו לו |
8 Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est? | 8 אחות לנו קטנה ושדים אין לה מה נעשה לאחתנו ביום שידבר בה |
9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. | 9 אם חומה היא נבנה עליה טירת כסף ואם דלת היא נצור עליה לוח ארז |
10 Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. | 10 אני חומה ושדי כמגדלות אז הייתי בעיניו כמוצאת שלום |
11 Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos. | 11 כרם היה לשלמה בבעל המון נתן את הכרם לנטרים איש יבא בפריו אלף כסף |
12 Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. | 12 כרמי שלי לפני האלף לך שלמה ומאתים לנטרים את פריו |
13 Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. | 13 היושבת בגנים חברים מקשיבים לקולך השמיעיני |
14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum. | 14 ברח דודי ודמה לך לצבי או לעפר האילים על הרי בשמים |