Salmi 135
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini, | 1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus. |
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. | 2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus. |
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave. | 3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus. |
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi. | 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. |
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. | 5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus. |
6 Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. | 6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus. |
7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis. | 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus : |
8 Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. | 8 solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus ; |
9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius. | 9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus. |
10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: | 10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus. |
11 Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan. | 11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, |
12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. | 12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus. |
13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. | 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus ; |
14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur. | 14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ; |
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. | 15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus. |
16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. | 16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus. |
17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. | 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus ; |
18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. | 18 et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus : |
19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; | 19 Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus ; |
20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. | 20 et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus : |
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA. | 21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus ; |
22 hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus. | |
23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus ; | |
24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus. | |
25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus. | |
26 Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus. |