Salmi 114
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, | 1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. |
2 factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius. | 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. |
3 Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; | 3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, |
4 montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. - | 4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam. |
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? | 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. |
6 Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium? | 6 Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me. |
7 A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob, | 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi : |
8 qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum. | 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. |
9 Placebo Domino in regione vivorum. |