Scrutatio

Lunedi, 3 giugno 2024 - San Carlo Lwanga ( Letture di oggi)

Esodo 7


font
NOVA VULGATABIBBIA VOLGARE
1 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.1 E disse lo Signore a Moisè: ecco i' ho fatto te re di Faraone; ed Aaron tuo fratello sarà tuo profeta.
2 Tu loqueris omnia, quae mando tibi; et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.2 Tu favellerai ogni cosa comando a te; quegli favellerà a Faraone, che lasci li figliuoli d'Israel della terra sua.
3 Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti.3 Ma io indurerò lo cuore suo; e moltiplicherò li segni e le cose mie dubbiose nella terra d'Egitto.
4 Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima.4 E' non udirà voi. E metterò la mano mia sopra la terra d'Egitto, ed educerò lo esercito ed il popolo mio, figliuoli d'Israel, della terra dell' Egitto per massimi giudicii.
5 Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum ”.
5 E sapranno gli Egizii, ch' io sono lo Signore, il quale stenderò la mano mia sopra Egitto, e meneronne li figliuoli d'Israel del mezzo di loro.
6 Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus; ita egerunt.6 E fecero così adunque Moisè ed Aaron, come aveva comandato a loro lo Signore; e così fecero.
7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem.
7 Era Moisè d'ottanta anni, ed Aaron d'ottantatre, quando favellarono a Faraone.
8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:8 E disse lo Signore a Moisè ed Aaron:
9 “ Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum ”.9 Quando dirae a voi Faraone: mostrate li segni, dirai ad Aaron: togli la verga tua, e gettala dinnanzi a Faraone (ed alli servi suoi) e torni in serpente.
10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum.
10 Andando adunque Moisè ed Aaron a Faraone, fecero siccome comandò lo Signore; e tolse Aaron la verga innanzi a Faraone ed alli servi suoi, la quale fatta è serpente.
11 Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter.11 Ma chiamò Faraone li savii e li incantatori; e fecero ancora egli per le incantazioni egiziache, e per alcuni secreti, alcune cose somiglianti.
12 Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum.12 E gettarono ciascuno la verga loro, le quali si convertirono in dragoni; ma divoroe la verga d'Aaron le verghe loro.
13 Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
13 Ed indurito è lo cuore di Faraone, e non udì loro, siccome comandò lo Signore (onnipotente).
14 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere populum.14 Disse ancora lo Signore a Moisè: gravato è lo cuore di Faraone, e non vuolse lasciare lo popolo mio.
15 Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua15 Va a lui la mattina; ecco egli anderà all'acque, e fara' ti d'incontro a lui sopra la ripa del fiume; la verga si fece drago torrai nella mano tua.
16 dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad praesens audire noluisti.16 E dirai a lui: lo Signore Iddio delli Ebrei mandò me a te, dicendo: lascia lo popolo mio, acciò che sacrifichi a me nel deserto, ed insino ad ora non volesti udire.
17 Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem.17 Queste cose dice adunque lo Signore: in questo saprai che io Signore sia. Ecco io percuoterò colla verga, la quale è nella mano mia, l'acqua dello fiume, e tornerà in sangue.
18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis ”.
18 Li pesci che sono nel fiume morranno; puzzeranno l'acque, e saranno tormentati quegli d'Egitto bevendo l'acque del fiume.
19 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis ”.19 E disse ancora lo Signore a Moisè: dì ad Aaron: togli la verga tua, e stendi la mano tua sopra l'acque d'Egitto, e sopra li fiumi suoi, e rivi (e pozzi) e paludi ed ogni laghi d'acque, acciò che elle ritornino in sangue; e così lo sangue sia in ogni terra d'Egitto, così nelle vaselli di legno, come nelli sassi.
20 Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem.20 E fecero adunque Moisè ed Aaron, siccome comandò le Signore: e levando la verga, percosse l'acqua del fiume innanzi a Faraone e servi suoi, la quale tornoe in sangue.
21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti.
21 E li pesci, ch' erano nel fiume, morti sono; li quali guastarono e faceano molto spuzzare lo fiume, e non poteano quelli d'Egitto bevere l'acqua del fiume; e fue ancora lo sangue in tutta la terra d'Egitto.
22 Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus.22 E fecero somigliantemente li incantatori de gli Egizii per le incantazioni loro; (ed indurato è lo cuore di Faraone); nè non udì loro, siccome comandò lo Signore.
23 Avertitque se et ingressus est domum suam nec ad hoc apposuit cor suum.23 E rivolsesi, e ritorno alla casa sua; nè compose ancora lo cuore questa volta.
24 Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis.24 Ma tutti quelli di Egitto cavarono in ogni luogo d'intorno al fiume, acciò che bevessero dell' acqua; ed in verità non poteano bevere dell' acqua del fiume.
25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
25 E compiuti sono i sette dì, poscia che percosse lo Signore lo fiume.
26 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
27 Sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis.
28 Et ebulliet fluvius ranas, quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in pistrina tua;
29 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae ”.