Secondo libro delle Cronache 18
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab. | 1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab. |
2 Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad. | 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. |
3 Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “ Veni mecum in Ramoth Galaad ”. Cui ille respondit: “ Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello ”. | 3 Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello. |
4 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini ”. | 4 Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini. |
5 Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: “ In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? ”. At illi: “ Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis ”. | 5 Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. |
6 Dixitque Iosaphat: “ Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus? ”. | 6 Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ? |
7 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla ”. Dixitque Iosaphat: “ Ne loquaris, rex, hoc modo ”. | 7 Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo. |
8 Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: “ Voca cito Michaeam filium Iemla ”. | 8 Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam filium Jemla. |
9 Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. | 9 Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. |
10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam ”. | 10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam. |
11 Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: “ Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis ”. | 11 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. |
12 Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: “ En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera ”. | 12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. |
13 Cui respondit Michaeas: “ Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar! ”. | 13 Cui respondit Michæas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. |
14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere? ”. Cui ille respondit: “ Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras ”. | 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. |
15 Dixitque rex: “ Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini ”. | 15 Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. |
16 At ille ait: “ Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”. | 16 At ille ait : Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace. |
17 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt? ”. | 17 Et ait rex Israël ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt ? |
18 At ille idcirco ait: “ Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris. | 18 At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. |
19 Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio, | 19 Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio, |
20 processit spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam eum”. Cui Dominus: “In quo, inquit, decipies?”. | 20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ? |
21 At ille respondit: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Dixitque Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. | 21 At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita. |
22 Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala ”. | 22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. |
23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: “ Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”. | 23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ? |
24 Dixitque Michaeas: “ Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”. | 24 Dixitque Michæas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris. |
25 Praecepit autem rex Israel dicens: “ Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis | 25 Præcepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. |
26 et dicetis: “Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace” ”. | 26 Et dicetis : Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. |
27 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”. | 27 Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi. |
28 Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. | 28 Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. |
29 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis ”. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum. | 29 Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. |
30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “ Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel ”. | 30 Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël. |
31 Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “ Rex Israel est iste! ”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. | 31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. |
32 Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. | 32 Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum. |
33 Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: “ Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum ”. | 33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. |
34 Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole. | 34 Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole. |