Scrutatio

Giovedi, 23 maggio 2024 - San Giovanni Battista de Rossi ( Letture di oggi)

Y'hoshua (יהושע) - Giosuè 3


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וישכם יהושע בבקר ויסעו מהשטים ויבאו עד הירדן הוא וכל בני ישראל וילנו שם טרם יעברו1 Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent.
2 ויהי מקצה שלשת ימים ויעברו השטרים בקרב המחנה2 Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium
3 ויצוו את העם לאמר כראותכם את ארון ברית יהוה אלהיכם והכהנים הלוים נשאים אתו ואתם תסעו ממקומכם והלכתם אחריו3 et praeceperunt populo: “ Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam
4 אך רחוק יהיה ביניכם ובינו כאלפים אמה במדה אל תקרבו אליו למען אשר תדעו את הדרך אשר תלכו בה כי לא עברתם בדרך מתמול שלשום4 — sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam ”.
5 ויאמר יהושע אל העם התקדשו כי מחר יעשה יהוה בקרבכם נפלאות5 Dixitque Iosue ad populum: “ Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia ”.
6 ויאמר יהושע אל הכהנים לאמר שאו את ארון הברית ועברו לפני העם וישאו את ארון הברית וילכו לפני העם6 Et ait ad sacerdotes: “ Tollite arcam foederis et praecedite populum ”. Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos.
7 ויאמר יהוה אל יהושע היום הזה אחל גדלך בעיני כל ישראל אשר ידעון כי כאשר הייתי עם משה אהיה עמך7 Dixitque Dominus ad Iosue: “ Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8 ואתה תצוה את הכהנים נשאי ארון הברית לאמר כבאכם עד קצה מי הירדן בירדן תעמדו8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane”.
9 ויאמר יהושע אל בני ישראל גשו הנה ושמעו את דברי יהוה אלהיכם9 Dixitque Iosue ad filios Israel: “ Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri ”.
10 ויאמר יהושע בזאת תדעון כי אל חי בקרבכם והורש יוריש מפניכם את הכנעני ואת החתי ואת החוי ואת הפרזי ואת הגרגשי והאמרי והיבוסי10 Et rursum: “ In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum.
11 הנה ארון הברית אדון כל הארץ עבר לפניכם בירדן11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.
12 ועתה קחו לכם שני עשר איש משבטי ישראל איש אחד איש אחד לשבט12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus;
13 והיה כנוח כפות רגלי הכהנים נשאי ארון יהוה אדון כל הארץ במי הירדן מי הירדן יכרתון המים הירדים מלמעלה ויעמדו נד אחד13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent ”.
14 ויהי בנסע העם מאהליהם לעבר את הירדן והכהנים נשאי הארון הברית לפני העם14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
15 וכבוא נשאי הארון עד הירדן ורגלי הכהנים נשאי הארון נטבלו בקצה המים והירדן מלא על כל גדותיו כל ימי קציר15 Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat —
16 ויעמדו המים הירדים מלמעלה קמו נד אחד הרחק מאד באדם העיר אשר מצד צרתן והירדים על ים הערבה ים המלח תמו נכרתו והעם עברו נגד יריחו16 steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17 ויעמדו הכהנים נשאי הארון ברית יהוה בחרבה בתוך הירדן הכן וכל ישראל עברים בחרבה עד אשר תמו כל הגוי לעבר את הירדן17 Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.