Lettera ai Filippesi - מכתב לפיליפאים 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 בראשית היה הדבר והדבר היה את האלהים ואלהים היה הדבר | 1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
2 הוא היה בראשית אצל האלהים | 2 Hoc erat in principio apud Deum. |
3 הכל נהיה על ידו ומבלעדיו לא נהיה כל אשר נהיה | 3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. |
4 בו היו חיים והחיים היו אור בני האדם | 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : |
5 והאור בחשך זרח והחשך לא השיגו | 5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. |
6 ויהי איש שלוח מאת האלהים ושמו יוחנן | 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. |
7 הוא בא לעדות להעיד על האור למען יאמינו כלם על ידו | 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. |
8 הוא לא היה האור כי אם להעיד על האור | 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. |
9 האור האמתי המאיר לכל אדם היה בא אל העולם | 9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. |
10 בעולם היה ועל ידו נהיה העולם והעולם לא הכירו | 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. |
11 הוא בא אל אשר לו ואשר המה לו לא קבלהו | 11 In propria venit, et sui eum non receperunt. |
12 והמקבלים אתו נתן עז למו להיות בנים לאלהים המאמינים בשמו | 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus : |
13 אשר לא מדם ולא מחפץ הבשר אף לא מחפץ גבר כי אם מאלהים נולדו | 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. |
14 והדבר נהיה בשר וישכן בתוכנו ונחזה תפארתו כתפארת בן יחיד לאביו רב חסד ואמת | 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. |
15 ויוחנן מעיד עליו ויקרא לאמר הנה זה הוא אשר אמרתי עליו הבא אחרי היה לפני כי קדם לי היה | 15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat. |
16 וממלואו לקחנו כלנו חסד על חסד | 16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia : |
17 כי התורה נתנה ביד משה והחסד והאמת באו על ידי ישוע המשיח | 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. |
18 את האלהים לא ראה איש מעולם הבן היחיד אשר בחיק האב הוא הודיע | 18 Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. |
19 וזאת היא עדות יוחנן בשלח היהודים מירושלים כהנים ולוים לשאל אתו מי אתה | 19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ? |
20 ויודה ולא כחש ויודה לאמר אני אינני המשיח | 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus. |
21 וישאלו אתו מי אפוא אתה האתה אליהו ויאמר אינני האתה הנביא ויען לא | 21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non. |
22 ויאמרו אליו מי זה אתה למען נשיב לשלחינו דבר מה תאמר עליך | 22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ? |
23 ויאמר אני קול קורא במדבר פנו דרך יהוה כאשר דבר ישעיהו הנביא | 23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. |
24 והמשלחים היו מן הפרושים | 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. |
25 וישאלהו ויאמרו אליו מדוע אפוא מטביל אתה אם אינך המשיח או אליה או הנביא | 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? |
26 ויען אתם יוחנן ויאמר אנכי מטביל במים ובתוככם עומד אשר לא ידעתם אתו | 26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. |
27 הוא הבא אחרי אשר היה לפני ואני נקלתי מהתיר שרוך נעליו | 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. |
28 זאת היתה בבית עברה מעבר לירדן מקום אשר יוחנן מטביל שם | 28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. |
29 ויהי ממחרת וירא יוחנן את ישוע בא אליו ויאמר הנה שה האלהים הנשא חטאת העולם | 29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. |
30 זה הוא אשר אמרתי עליו אחרי יבא איש אשר היה לפני כי קדם לי היה | 30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat : |
31 ואני לא ידעתיו כי אם בעבור יגלה בישראל באתי אני לטבל במים | 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. |
32 ויעד יוחנן ויאמר חזיתי הרוח כדמות יונה ירדת משמים ותנח עליו | 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. |
33 ואני לא ידעתיו אולם השלח אתי לטבל במים הוא אמר אלי את אשר תראה הרוח ירדת ונחה עליו הנה זה הוא אשר יטבל ברוח הקדש | 33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. |
34 ואני ראיתי ואעידה כי זה הוא בן האלהים | 34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. |
35 ויהי ממחרת ויסף יוחנן ויעמד ושנים מתלמידיו עמו | 35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. |
36 ויבט אל ישוע והוא מתהלך ויאמר הנה שה האלהים | 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei. |
37 ושני תלמידיו שמעו את דברו וילכו אחרי ישוע | 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. |
38 ויפן ישוע אחריו וירא אתם הלכים אחריו ויאמר אליהם מה תבקשו ויאמרו אליו רבי פרושו מורי איפה תלין | 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ? |
39 ויאמר אליהם באו וראו ויבאו ויראו את מקום מלונו וישבו עמו ביום ההוא והעת כשעה העשירית | 39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. |
40 ואחד מן השנים אשר שמעו מאת יוחנן והלכו אחריו הוא אנדרי אחי שמעון פטרוס | 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. |
41 הוא פגש בראשונה את שמעון אחיו ויאמר אליו את המשיח מצאנו אשר תרגומו כריסטוס | 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). |
42 ויוליכהו אל ישוע ויהי כהביט אליו ישוע ויאמר שמעון בן יונה לך יקרא כיפא אשר תרגומו פטרוס | 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. |
43 ויהי ממחרת ויואל ישוע לצאת הגלילה וימצא את פילפוס ויאמר אליו לך אחרי | 43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me. |
44 ופילפוס היה מבית צידה עיר אנדרי ופטרוס | 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. |
45 ויפגע פילפוס את נתנאל ויאמר אליו מצאנו אתו אשר כתב משה בספר התורה והנביאים את ישוע בן יוסף מנצרת | 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. |
46 ויאמר אליו נתנאל המנצרת תצא לנו טובה ויאמר אליו בא וראה | 46 Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide. |
47 וירא ישוע את נתנאל בא לקראתו ויאמר עליו הנה באמת בן ישראל אשר אין בו רמיה | 47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. |
48 ויאמר אליו נתנאל מאין ידעתני ויען ישוע ויאמר לו בטרם קרא לך פילפוס בהיותך תחת התאנה אנכי ראיתיך | 48 Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. |
49 ויען נתנאל ויאמר אליו רבי אתה בן אלהים אתה הוא מלך ישראל | 49 Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. |
50 ויען ישוע ויאמר אליו על אמרי לך כי תחת התאנה ראיתיך האמנת הנה גדלות מאלה תראה | 50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis. |
51 ויאמר אליו אמן אמן אני אמר לכם מעתה תראו השמים נפתחים ומלאכי אלהים עלים וירדים על בן אלהים | 51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. |