Devarìm (דברים) - Deuteronomio 33
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 וזאת הברכה אשר ברך משה איש האלהים את בני ישראל לפני מותו | 1 Haec est benedictio, qua be nedixit Moyses homo Dei fi liis Israel ante mortem suam. |
2 ויאמר יהוה מסיני בא וזרח משעיר למו הופיע מהר פארן ואתה מרבבת קדש מימינו אש דת למו | 2 Et ait: “ Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth. |
3 אף חבב עמים כל קדשיו בידך והם תכו לרגלך ישא מדברתיך | 3 Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua. |
4 תורה צוה לנו משה מורשה קהלת יעקב | 4 Legem praecepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob. |
5 ויהי בישרון מלך בהתאסף ראשי עם יחד שבטי ישראל | 5 Et factus est apud dilectum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel ”. |
6 יחי ראובן ואל ימת ויהי מתיו מספר | 6 “ Vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero ”. |
7 וזאת ליהודה ויאמר שמע יהוה קול יהודה ואל עמו תביאנו ידיו רב לו ועזר מצריו תהיה | 7 Haec est Iudae benedictio: “ Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris ”. |
8 וללוי אמר תמיך ואוריך לאיש חסידך אשר נסיתו במסה תריבהו על מי מריבה | 8 De Levi quoque ait: “ Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum quo litigasti ad aquas Meriba. |
9 האמר לאביו ולאמו לא ראיתיו ואת אחיו לא הכיר ואת בנו לא ידע כי שמרו אמרתך ובריתך ינצרו | 9 Qui dixit de patre suo et matre sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. |
10 יורו משפטיך ליעקב ותורתך לישראל ישימו קטורה באפך וכליל על מזבחך | 10 Docebunt iudicia tua Iacob et legem tuam Israel; ponent thymiama in naribus tuis et holocaustum super altare tuum. |
11 ברך יהוה חילו ופעל ידיו תרצה מחץ מתנים קמיו ומשנאיו מן יקומון | 11 Benedic, Domine, fortitudini eius et opera manuum illius suscipe. Percute lumbos inimicorum eius; et, qui oderunt eum, non consurgant ”. |
12 לבנימן אמר ידיד יהוה ישכן לבטח עליו חפף עליו כל היום ובין כתיפיו שכן | 12 De Beniamin ait: “ Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo; Altissimus proteget eum tota die et inter umeros illius requiescet ”. |
13 וליוסף אמר מברכת יהוה ארצו ממגד שמים מטל ומתהום רבצת תחת | 13 De Ioseph quoque ait: “ Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, |
14 וממגד תבואת שמש וממגד גרש ירחים | 14 fructibus solis et donis mensium, |
15 ומראש הררי קדם וממגד גבעות עולם | 15 primitiis antiquorum montium et donis collium aeternorum, |
16 וממגד ארץ ומלאה ורצון שכני סנה תבואתה לראש יוסף ולקדקד נזיר אחיו | 16 frugibus terrae et plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph et super verticem nazaraei inter fratres suos; |
17 בכור שורו הדר לו וקרני ראם קרניו בהם עמים ינגח יחדו אפסי ארץ והם רבבות אפרים והם אלפי מנשה | 17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse ”. |
18 ולזבולן אמר שמח זבולן בצאתך ויששכר באהליך | 18 De Zabulon ait: “ Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar, in tabernaculis tuis! |
19 עמים הר יקראו שם יזבחו זבחי צדק כי שפע ימים יינקו ושפוני טמוני חול | 19 Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros absconditos arenarum ”. |
20 ולגד אמר ברוך מרחיב גד כלביא שכן וטרף זרוע אף קדקד | 20 De Gad ait: “ Benedictus, qui dilatat Gad! Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem. |
21 וירא ראשית לו כי שם חלקת מחקק ספון ויתא ראשי עם צדקת יהוה עשה ומשפטיו עם ישראל | 21 Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum Israel ”. |
22 ולדן אמר דן גור אריה יזנק מן הבשן | 22 De Dan quoque ait: “ Dan catulus leonis prosiliet largiter de Basan ”. |
23 ולנפתלי אמר נפתלי שבע רצון ומלא ברכת יהוה ים ודרום ירשה | 23 De Nephthali dixit: “ Nephthali satiabatur beneplacito et plenus erit benedictione Domini: mare et meridiem possidebit ”. |
24 ולאשר אמר ברוך מבנים אשר יהי רצוי אחיו וטבל בשמן רגלו | 24 De Aser quoque ait: “ Benedictus prae filiis Aser! Sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum. |
25 ברזל ונחשת מנעליך וכימיך דבאך | 25 Ferrum et aes serae tuae, sicut dies tui robur tuum ”. |
26 אין כאל ישרון רכב שמים בעזרך ובגאותו שחקים | 26 “ Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes. |
27 מענה אלהי קדם ומתחת זרעת עולם ויגרש מפניך אויב ויאמר השמד | 27 Habitaculum Deus antiquus, et subter brachia sempiterna. Eiciet a facie tua inimicum dicetque: “Conterere!”. |
28 וישכן ישראל בטח בדד עין יעקב אל ארץ דגן ותירוש אף שמיו יערפו טל | 28 Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem. |
29 אשריך ישראל מי כמוך עם נושע ביהוה מגן עזרך ואשר חרב גאותך ויכחשו איביך לך ואתה על במותימו תדרך | 29 Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis ”. |